{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1573.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1573.1-4","ref":"1573.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1573.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1573.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1573.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":303,"text":"Item in omni fluxu ens, quasi cum non ente coniungitur, siquidem momentum praesens quod ens quodammodo dicitur, inter praeteritum, quod non est amplius, ac futurum quod nondum est, medium incidit. Negat autem in ipsa felicitatis natura idem fieri. Siquidem ratio eius in uita praesenti & actu stabili aeternitatis munus quodammodo iam consecuto consistit. Alioquin si adhuc quodam motu temporeque discurrit, nondum est habitus absolutus: non dum animus consecutus est finem. Cùm ergo felicitatis ratio praesens ipsum, starumque includat, nimirum computationem à se temporariam procul excludit. Iam uerò cum aeternitas sit primae essentiae, ipsiusque entis uita, siue in prima mente sit, siue iam alicui menti commuuicata, nullo modo aliquid non entis admittit. Temporalem itaque fluxumà se prorsus expellit. In uita igitur aeterna actus est unus & stabilis, sed in tempore siue penes animam, siue deinde in corpore actus & multi sunt, & fluxu quodam sibi inuicem succedentes: sicut in medio circulo punctum est unum, atque stabile, à quo diuersa ad circumferentiam per longitudinem linearum producuntur puncta mobilia. Vbi uidetur & unum in plura dispersum & status iam progressus in morum. Summatim concludit, beatam uitam esse uitam optimam, hanc uerò esse uitam ipsius entis, siuecut dixi) in communi mente per seipsam sit, siue in sua cuiusque mente semper inde communicata, siue in facultate rationali inde rursus communicata quandoque: & ubique aeternam seruare conditionem: praesertim cum optimus uitae gradus, qui & finis rationem habet, non in motu amplius, sed statu sit positus: Denique ipsum praesens aeternitatis non esse idem, quod & temporis praesens: nam in tempore multa praesentia, indiuiduaque momenta sic se habent, ut aliud sit extra aliud. In aeternitate uerd praesens est unicum, omnia praesentia temporis simul includens: si cut & signa in circumferentia multa inter se distantia. Vnicum uerò in medio signum cuncta linearum à circumferentia uenientium signa concludit. Quaestiones tres. Vaestiones reliquę tres facilè tum per se, tum per superiores intelliguntur, atque soluuntur.","prev":{"citation":"Opera omnia 1572-2","label":"Cap. 11I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1572-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1572-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1573.5-8","label":"1573.5 to 1573.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1573.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1573.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}