{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1574.9-10","citation":"Ficino, Opera omnia 1574.9-10","ref":"1574.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1574.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1574.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1574.9.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":226,"text":"Dein ceps nouem huius libri capita nobis ordine repetenda, & hęc quoque cursim: nam de his in conuiuio de amore latius disputamus. Pulchritudo est gratia quaedam, quae magis est in his, quae uidentur, quàm quae audiuntur, Cap. magis etiam quae cogitantur, neque est proportio. Vichritudinem esse gratiosum aliquid, siue gratiam quandam allicientem nos per uisum, uel auditum, uel rationem communi notione concipimus. Quae profectò quantum in rebus quae ui dentur, audiuntur, cogitantur inest, pulchritudo uocatur, ac tres nobis Gratias repręsentat. Quantum uerò in uisu, auditu, ratione consistit, delectatio nominatur atque uoluptas: uoluptas, in qua, decora, rem enim decoram per se proprie sequitur, & decora uoluptas, hanc sequitur appetitus quoque decorus ipse scilicet amor. Perturbatio uerò turpis alijs fortè causis accidit. Primum itaque caput inquirit quid nam potissimum gratia haec pulchritudoque sit, quidue non sit assignat. Significat interea tum pulchritudinem magis etiam ad uisum pertinere, quàm auditum: quia uidelicet uisus & lumen similiora intelligentiae sunt quàm auditus & sonus: tum habitus animi pulchriores esse, quàm corpora, quae formosa dicuntur: & uoces, quia & menti similiter cognatiores sunt: & ipsi habitus animi tàm in moribus, quàm in doctrinis non solum pulchri, sed etiam pulchritudines quaedam ritè dici possunt. Sunt enim formae: formae, inquam, menti propinquae. Voces autem & corpora pulchritudines appellari non possunt. Pulchritudo enim quamuis non debeat nunc pulchra, nunc non pulchra uocari: corpus tamen idem hodie pulchrum, cras autem leui mutatione facta, non pulchrum.","prev":{"citation":"Opera omnia 1574.5-8","label":"1574.5 to 1574.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1574.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1574.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1575","label":"Cap. 11I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1575","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1575"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}