{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1575-2","citation":"Ficino, Opera omnia 1575-2","ref":"1575-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1575-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1575-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1575-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":349,"text":"Cap. II. ideam. Aput secundum scrutatur, quid ipsa sit in corporibus pulchritudo. Asseritque esse aliquid primo aspectu promptè offerens. Cum enim pulchritudo & in mundo intelligibili formarum intelligibi lium forma sit: & in corpore similiter sit forma formarum, meritò & illic intellectum, & hic uisum primo & promptissimè mouet: quod Plato testatur in Phędro. Subdit Plotinus animum uehementer & respuere turpe, & asciscere pulchrum: nec iniuria: turpitudo enim est tetra quaedam ma lifacies: pulchritudo uero facies blanda boni. Praeterea rationalis anima proximè pendet ex mente diuina, & pulchritudinis ideam sibi illinc impressam seruat intus: cui quidem congruit. tanquàm sibi, patrique cognatum libenter amplectitur. Congruit autem ea in corporibus forma, quae ad ad ipsam id eae normam ex amussim composita est: dum ratio seminalis, quae in natura est corporum forma trice, materiae plurimum dominatur: formamque in ea reddit materialem quidem minimè, maximè uerò formalem. Profectò quemadmodum accipimus ex Timaeo: Intellectus ipse diuinus pater est formarum, materia mater. Sed ratio fomesque formarum in natura uigens ritè paternum semen & ef ficax nominari potest, forma uerò inde genita proles. Formositas autem nihil aliud est, quàm ipsa prolis huius indoles expressius referens patris effigiem. Deformitas contrà, tum deficientis formae dissimilitudo quaedam ad patris formam, tum ipsa materia defectus huius origo: praesertim quando casu quodam impediente subiectum à ratione formante minimè superatur, id est formantis actum, uel non sustinet, uel ineptissimè suscipit. Proinde in quolibet elemento & si formae accidenta les sunt multae, una tamen est forma substantialis atque praecipua. Similiter in rebus mixtis, ceu lapidibus atque metallis, si plures formę substantiales sint uirtute, una tamen principalis actu est atque conmunis. Sic in plantis & animalibus: si multae in singulis formae substantiales sint actu quodam, una tamen est actu praecipuo pluribus imperans. Vbique uerò formositas est absoluta quaedam perfectio, siue gratia, & quasi flos quidam ipsius formae praecipuè formis alijs do minantis. Est itaque diuinum & imperiosum aliquid. quia & imperium regnantis formae significat, & artis, rationisque diuinae uictoriam refert super materiam, & ipsam perspicuè repraesentat ideam. Pulchritudo in corporibus est expreßior ideae similitudo: ac si subtrahatur materia est ipsa idea. Item pulchritudo cuius libet speciei iudicatur ab animo per insitam sibi formulam ipsius ideae, ad quam est species insti","prev":{"citation":"Opera omnia 1575","label":"Cap. 11I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1575","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1575"},"next":{"citation":"Opera omnia 1576.1-4","label":"1576.1 to 1576.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1576.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1576.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}