{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1576.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1576.5-8","ref":"1576.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1576.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1576.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1576.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":334,"text":"Ignem quoque sub luna esse igneum, uel ignitum corpus, potius quam purum ignem existimat. Veruntamen qui coelo similius est existere lucidum, & quasi formam corporum aliorum, incorporeisque propinquum, ideoque pulcherrimum, eiusque participatione caetera pulcherrima fieri: praesertim quę lumen inde repot tant. Talia uerò sunt, quae uel minimum terrae habent, uel naturam maximè temperatam. Quod enim uel maximè terrenum est, uel minimè temperatum, quasi à coelo longè diuersum ineptissimum est ad lumen, lucidumque colorem, quasi coelestè aliquid capiendum. Quod autem in corporibus, quae pulchra uidentur dictum est, similiter se habet in his quae audiuntur, ut pulchra, siue sit una uox, siue grata quaedam compositio uocum. Et sicut formae uisibilis pulchritudo ab ideali & seminaria ipsius ratio procedit, sic uocis concentusque pulchritudo tum ab ipso spiritu, tum ab harmonica mem tis conceptione perficitur. Et ubique formositas est imperium formae super subiectum: formaque corporea à forma incorporea proficiscitur. Pulchritudo quae uidetur, mentis pulchritudinem repraesentat: pulchritudo quae auditur. refert animae pulchritudinem. Item nemo de mentis & animae pulchritudine loqui aut debet, aut potest, nisi eam ipse poßideat. IIII. Cap. Vplex pulchritudo est: incorporea scilicet & corporea. Et quemadmodum corporea rursum est duplex: altera quidem in his, quae uidentur, altera uerò in his, quae audiuntur, sic & incorpo rea duplex: altera in intellectu, altera est in anima. Intellectualis lucis pulchritudo praecipuè ab ea. quae uidetur in lumine uelut imagine nobis repraesentatur. Pulchritudo rursus animae in harmonia quodammodo constitutae, ab illa. quae auditur, harmonica pulchritudine tanquam imagine ritè refertur. Omnino uerò quemadmodum nemo de corporea pulchritudine loqui potest nisi eam sensu cognouerit, sic neque de incorporea, nisi eam perceperit animo. Sed corpoream cogniturus extra se fertur: percepturus autem incorpoream, intra se referatur oportet: reuocatus autem ad se non percipiet eam, nisi possideat. Esto itaque pulcher & intellectu, & anima prius, quàm de incorpo rea pulchritudine audeas disputare. Memento,. si delectaris sensibili pulchritudine, quae insensibilis pulchritudinis est imago, multò maiorem percepturum te uoluptatem, quando ipsam animi mentisque pulchritudinem cognoueris: imò quando possederis. Materia deformitatem quidem habet naturalem, formositatem uerò peregrinam, sed anima turpitudinem quidem aduentitiam, pulchritudinem uerò natiuam.","prev":{"citation":"Opera omnia 1576.1-4","label":"1576.1 to 1576.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1576.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1576.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1577","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1577","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1577"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}