{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1577.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1577.1-4","ref":"1577.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1577.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1577.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1577.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":301,"text":"Cap. V. CVm pulchritudo, id est, formositas sit flos ipse & uigor, & gratia formae, certè materia ficus est in formitas ipsa, sic est & ipsa deformitas Huic ergo deformitas quidem est naturalis: pulchri. tudo uerò fit peregrina, quatenus materia formam accipit aliunde. Sed animae contrà, pulchritudo quidem natiua est: quoniam suapte natura est uera forma, id est, actus aliquis in se consistens. Nam reliquae formae sub anima formationes quaedam potius sunt, quàm formae, id est, actiones ani mae in materiam: ac uicissim materiae passiones. Animae igitur formositas quidem est naturalis, deformitas aduentitia. Sicut enim materia dum formale non nihil mutuatur ab anima, fieri formosa uidetur, ita uicissim anima dum informè aliquid accipit à materia, fit deformis. Accipit autem quatenus & affectu corpori cedit, & cognitione concedit. Non ergo noui muneris comparatione quadam animus euadit pulcher, sed purgatione sola qua in pristinam restituatur naturam: in qua sua ipsum formauit idea, intellectusque diuinus: cuius quidem pulchritudo est quasi lumen: intellectus uerò nostri pulchritudo inde manans intellectualis uirtus cognominata est, quasi color aliquis lucidis fimus: sed pulchritudo moralis hinc & inde profecta est quasi figura. Virtus & pulchritudo in animo est naturalis: atque est ipsa sua puritas animo restituta: sic illico & pulchritudine diuinae mentis effulgens, & ipso bono felicißimè fruens. Item prima forma, prima mens, primum ens est idem. Cap. VI Ntiquum oraculum & à Platone in Phędone, & d Plotino hic adductum, tradit, uirtutem omnem tam intellectualem. quàm moralem esse purificationem quandam atque puritatem, quod de pulchritudine quoque sub uirtutis nomine dictum puta: quasi uirtus pulchritudoque animę sit natiua: turpitudo uerò & prauitas peregrina. Animus itaque à corporeis sordibus expurgatus non solum pulcher fit, sed etiam pulchritudo, id est, forma per se existens, idealisque ratio quaedam. & diui ni uultus expressio: quando uidelicet, ex animo rationali intellectualis, & intellectus euadit. Prima namque formositas est secundum formam. ubi est prima forma, forma uerò prima est intellectus.","prev":{"citation":"Opera omnia 1577","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1577","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1577"},"next":{"citation":"Opera omnia 1577.5-8","label":"1577.5 to 1577.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1577.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1577.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}