{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1578.5-6","citation":"Ficino, Opera omnia 1578.5-6","ref":"1578.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1578.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1578.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1578.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":193,"text":"Conclude igitur: sicut essentiae singulae ad bonum suum singulatim sese habent, sic ipsam quoque essentiam ad ipsum bonum se prorsus habere, atque omnino & bo num hoc huic essentiae appetenti, & ipsum bonum ipsi essentiae similiter anteponi. Esse uerò ipsum bonum, ipsumque unum penitus idem: Item ipsum unum essentia superius esse, opportunius alibi disputabitur. Sed haec hactenus huius libri sit summa. Agit uerò de bono cursim, & quasi argumentum praeparens libris suis, in quibus de bono diligentißimè disputat. Huius itaque libri, uel argumenti tria sunt capita. In primo probat ipsum bonum esse, ad quod feruntur quidem omnia: ipsum uerò fertur ad nullum. In secundo quomodo ad ipsum alia ferantur, atque referantur. in tertio tres quaestiones circa superiora mouet, & soluit. Bonum unicuique proprium est actio naturalis expeditè directa ad ipsum uniuersi bonum, quod est principium omnium atque finis. Cap. YN primo capite tradit actionem unicuique bonum quiddam esse: actionem, inquam, non simpli citer, sed duplici quadam conditione. Prima quidem est, ut sit actio naturalis, id est, non uiolenta Anon fortuita. Secunda ut nulla ex parte deficiat, id est, neque sit debilis, neque sit obliqua, sed potenter & recta feratur ad finem. Sed cur nam actio talis est bonum?","prev":{"citation":"Opera omnia 1578.1-4","label":"1578.1 to 1578.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1578.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1578.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1579.1-5","label":"1579.1 to 1579.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1579.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1579.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}