{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1579.1-5","citation":"Ficino, Opera omnia 1579.1-5","ref":"1579.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1579.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1579.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1579.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":347,"text":"Quia uidelicet idcirco naturalis est, quoniam ab ipso bono inserta est autore naturae. Item quia dum ritè tendit in finem, necessario fertur ad ipsum bonum. Hoc enim uelut omnis naturae principium, omnem quoque naturam uelut ad finem instituit ad seipsum. Inter haec significat, quae sunt infra rationalem animam, propriè quidem ad propria quaedam bona natura duci. Ad ipsum uerò primum; summumque bonum non perduci quidem propriè, sed in bonis proprijs consequendis quandam ipsius similitudinem reportare. Ad ani. mam quae per intellectum, & rationem potest communem totius entis concipere notionem, ipsiusque boni fontem augurari, meritò & ad ipsum bonum primum, atque summum posse propriè, rum con tinuè proficisci, tum denique peruenire. Sed ut quid sit ipsum bonum intelligatur. duo potissimum prius intelligenda sunt. Primum quidem: esse aliquod rerum principium, idque unum existere. Secun dum uerò, ipsummet omnium esse finem: Sanè in theologia nostra id totum multis argumentis asse rimus: concludimusque, nisi primum summumque principium detur, sed de alio in aliud deinceps absque fine aliquo procedatur, quicquid reperias, ab alio dependere, ideoque suapte natura mutabile esse atque uacillans: neque fore quicquam stabile rerum nutantium fundamentum fixumue cardinem muta bilium. Atque idcirco nullam in rebus stabilitatem fore, nullum ordinem, nullam unionem, nullamque concordiam. Quoniam uerò res omnes stabilem quendam ordinem perpetuo seruant, atque in unam uniuersi operis formam, & ad unum communemque uniuersi finem ubique conducunt, constat summum aliquod omnium esse principium, unicumque existere. Id uerò & omnium esse finem ex eo patet, quod principium summum cum à nullo dependeat, neque ad aliud aspicit aut agit, neque ad alium si nem quàm ad scipsum cuncta constituit. Principium igitur uniuersi atque finis est idem: Id autem nihil aliud est quàm ipsum. Si enim summum est principium, ab eo certè fiunt, seruantur, perficiuntur, restituuntur omnia, ergo summum est omnium bonum. Item, Si est finis omnium summus & ultimus, sequitur, ut ipsum sit, cuius gratia singula semper agunt: omnia uerò boni ipsius gratia agunt quicquid agunt. Vtrinque igitur saris constat ipsum omnium bonum esse idem, quod & omnium est principium atque finis. Confirmatur idem ex eo, quod nullum potest munus rebus melius exhiberi, quàm quòd à summo principio traditur.","prev":{"citation":"Opera omnia 1578.5-6","label":"1578.5 to 1578.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1578.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1578.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1579.6-9","label":"1579.6 to 1579.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1579.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1579.6"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}