{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 158.9-12","citation":"Ficino, Opera omnia 158.9-12","ref":"158.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/158.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/158.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/158.9.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"Dementissimus autem is erit solus, qui non fatebitur tantò praestantius esse mentis obiectum sensus obiecto, quanto mens est sensu praestantior, ac propterea incorporeas naturas in excellentiore substantiae genere re uera inueniri, quam corporea, praesertim quia si oblecta iecta mentis eam mouent, sicunt obiecta sensus mouent sensum, oportet ea ipsa mentis obiecta aliquam per se habere substantiam, ut mentem mouere queant. Sin autem dica tur intellectum à suis obiectis minimè agitari, iam satis probatum erit, saltem intellectum ipsum esse naturam incorporalem, postquam dum fabricat sua, non mouetur ab alio, & aedificia fabricat incorporea. Meminisse uerò oportet, quemadmodum puerqui natus est coecus, difficilè credit colorum uarietatem, lucemque esse, cum tamen caeteris hominib. nihil sit luce clarius, sic animum nuper tenebris corporis circumfusum, uix adduci ut existimet lucem aliquam incorporalem existere, cum tamen nihil sit illa in rerum ordine an gelis manifestius. Hoc Plato in septimo de republica longè conqueritur, hoc Aristoteles in secundo diuinorum confirmat, dicens humanum intellectum ad ea quae sunt per se in ordine rerum manifestissima, non aliter se habere, quàm ad Solis lucem noctuae oculum. Resipiscant igitur quandoque minuti Philosophi, qui sensuum indicio freti, incor poralem diuinamque esse animam cogitare non possunt. Animaduertant aliquando ex diuturna cum corpore consuetudine, se factos esse usque adeò corporales, ut meritò nihil nouerint nisi corpus, aut rem corpore natam. Puri fiant, & pura percipient. Experiantur aliquando in seipsis, possunt enim, modò uelint, quod iam diu in uniuerso desiderant, per cipiunt certè composita, percipiunt & formas plurimas in compositis. Formas insuper desi derant aliquas extra composita se gregatas, ipsi ex anima & corpore compositi sunt. Habent uitam ab anima corpori traditam, habent & uitam animę ipsius in seipsa uigen tem. Illam ergo despiciant, hanc aspiciant.","prev":{"citation":"Opera omnia 158.5-8","label":"158.5 to 158.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/158.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/158.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 158.13-15","label":"158.13 to 158.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/158.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/158.13"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}