{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1580.9-11","citation":"Ficino, Opera omnia 1580.9-11","ref":"1580.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1580.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1580.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1580.9.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":225,"text":"Cum uita nobis quatenus cum mortali miscetur, atque inde turbatur, malum quiddam euadat animae, quamuis sit corpori bonum & uniuerso, non ac mors est malum? Quandoquidem quod est mortale sua propinquitate uitam ef ficit malam Respondendo quaerit, cui nam mors sit malum? Certè malum cum uel sit accidens, cum etiam accidente debilius, ideoque in se consistere nequeat, alicui necessario accidit. Non autem accidit ei quod uullo modo subsistit, uel quod natura possit absque uita consistere. Non accidit rursus animae si sit immortalis, & quomodocunque aliter accidat, proderit animae sempiterne actiones pro prias absque impedimento corporis perfectius editurae. Sin anima post obitum corporis non tam proprias peragit actiones, quàm communes, quasi animae mundi collega, multò minus illiccum uniuersa uita iam uiuenti mali quicquam accidere poterit. Contrà uerò animae uel hic uel apud inferos grauiter perturbationibus aegrotanti. mors quidem potius optanda est, & uita malum. Hic soluitur illa quaestio, utrum animae ad summum miserae mori, quàm uiuere malint. Idque proculdubio natura docet: qua monente grauiter cruciati amittere sensum malunt, quàm diros sentire dolores. Denique cum anima propriam habeat uitam, sitque per essentiam suam uita quaedam in seipsa uiuens, neque aliunde mutuatur uitam, neque subit mortem. Si quis tamen uiuere quidem definiat coniungi corpori, mori uerò è corpore separari, animae hac significatione continget utrunque, sed neutrum eius substantiam propriè permutabit. Tertio quaestio: Si bona uita est, cur non & mors est malum?","prev":{"citation":"Opera omnia 1580.5-8","label":"1580.5 to 1580.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1580.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1580.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1582","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1582","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1582"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}