{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1582.14-17","citation":"Ficino, Opera omnia 1582.14-17","ref":"1582.14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1582.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1582.14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1582.14.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":290,"text":"Post haec autem secundo gradu bo norum essentiam collocat, & in essentia mentem, tertio subinde gradu animam, & in anima uitam. Haec omnia dicit esse bona, quia sint ab ipso bono, & quia circa bonum agant uirtute boni. Vult & quarto bonorum loco censeri eas duntaxat corporum formas, quae nunquam desciscant ab anima, quae & ipsa nunquam desciscat à Deo. Talia uerò sunt coelestia corpora, similiaue coelestibus Ad haec differentiam ponit inter diuinam intellectum, atque rationalem: quod uidelicet diuinus ipse sit omnium plenitudo, rationalis autem inde conetur impleri. Tu igitur dum hic audis intelle ctum nostrum, quasi uacuum dici, ne simplicem intellectum nostrum diuino semper impletum, sed intellectum nostrum rationalem, id est, uim animae per uniuersales species discurrentem accipe. Quae sanè uis quodammodo est potentia intellectus, intelligibileque potentia, proditque in actum uirtute intellectus superioris, qui semper existit in actu, intellectus inquam, tum diuini tum nostri uirture. Sicut enim quod est omnia simpliciter in potentia, fir actu omnia per id, quod est simpliciter actu omnia, ceu materia per diuinam mentem, sic oportet & hanc uim, quae humanus intellectus est in potentia fieri humanum intellectum in actu, per intellectum quoque humanum semper in actu uigentem. Quemadmodum & hic homo in actu uiuens genitus est non solum ab uniuersali natura, quae rationes animalium omnium seminales habet in actu regnantes, uerum etiam à natura prooria, id est, numana, rationem hominis seminariam possidente iam actu uigentem. Id enim perfectorum generatio postulat, atque haec est, ubi Plotini sententia. Subdit, intellectum diuinum sic omnia in se ha bere, ut ipse sit omnia. Quod quidem tu hoc exemplo sic accipe: Si uasa omnia figurarum inter se diuersarum mergantur in mare, aqua protinus implebit omnia, & implendo totidem similesque figuras assumet, quot implebit & uasa. Eiusmodi uerò figurę non aliud, quàm aqua maris erunt, aliter se aliterque accommodans.","prev":{"citation":"Opera omnia 1582.10-13","label":"1582.10 to 1582.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1582.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1582.10"},"next":{"citation":"Opera omnia 1582.18-20","label":"1582.18 to 1582.20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1582.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1582.18"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}