{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1582.18-20","citation":"Ficino, Opera omnia 1582.18-20","ref":"1582.18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1582.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1582.18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1582.18.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":239,"text":"Sic intellectus est omnes species, quas cogitatur habere: ac multò magis ipsa sua species est, quàm maris aqua sigurę, tum quia nulla ibi nouitas, nulla dimensio, nulla distantia im pedit unionem, tum quia nec ab alio, nec in alio sicut aqua, sed à seipso, & in seipso species induit, aut edit, ut prorsus existit. Quo uerò modo mente species inter se distinguantur, & tamen in unaquaque sint omnes, alibi saepè tractabimus. Subdit, quod sit mentis diuinae particeps non omnes species habere simul in actu uigentes, id tu uim intellige rationalem, quae solet diuinae mentis aliquando fieri particeps. Ipsa enim intellectualis natura etiam in nobis non fit aliquando particeps, ut uult Plotinus, sed semper diuinae mentis est compos. Praeterea diuinam mentem appellat primum boni ipsius actum essentiamque primam. Non enim uult ullum esse actum in Deo, per quem aliquid Deus agat: alioquin eiusmodi actum ab ipsa Dei substantia saltem ratione quadam discrepaturum, à prima tamen unitate omnem prorsus differentiam, omnem numerum abesse debere. Ipsum agitur Dei actum esse exs stimat extra Deum ficut & lumen extra lucem, ac tantae Deum esse unitatis, ut actus eius non sit, uel motio ulla, uel accidens, sed substantia & essentia prima, idemque ibi sit & actus, & actum, id est, ipsa sit essentia rerum omnium fons plenissimus, ut dum unum à diuina ueritate uidetur fieri: cuncta simul efficiam tur in uno. Meritò namque ab unitate, quae est super omnia, & aequè omnia respicit proximè, fit hoc unum quod est pariter omnia.","prev":{"citation":"Opera omnia 1582.14-17","label":"1582.14 to 1582.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1582.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1582.14"},"next":{"citation":"Opera omnia 1583","label":"IN LIBRVM QUAE SINT, ET VNDE MALA, COMMENT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1583","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1583"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}