{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1583","citation":"Ficino, Opera omnia 1583","ref":"1583","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1583","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1583","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1583.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":225,"text":"Actum denique ipsius essentiae circa Deum esse uult uitam eius, u itae uerò absolutionem esse mentem. Subiungit, animam, scilicet puram per mentem tum suam quasi oculum, tum diuinam quasi lumen, ipsam inspicere boni lucem: & huc usque mali nihil accidere. Quòd si uel anima, uel ipssa nantura hic descendendi sisteret gradum, nihil mali futurum, ueruntamen ipsa naturae foecum ditas efficit, ut multi praeterea sub ipsa anima, ipsaque natura sint rerum gradus. Quoniam uerò grada tim descendendo paulatim portio boni minuitur (effectus enim causas aequare non possunt) tandem ex minori bono deuenitur in malum. Quòd autem cuncta circa Deum esse dicit, id est, à Deo pariter & ad Deum. Item primos praecipuè rerum ordines, id est, ideas circa Deum, à quo in mentem ueniunt, & in quem reflectuntur à mente. Secundos uerò, id est, notiones rationales, circa secundum, id est, intellectum, à quo in animam effluunt refluuntque similiter. Praeterea tertios, id est, seminarias rationes circa tertium, id est, animam à qua profluunt in naturam, à qua refluunt rursus in animam: Denique quartos intelligi uult circa quartum, id est, naturales formas circa naturam, à qua labuntur in mate riam, & in quam pro uiribus relabuntur, totum hoc inquam, alibi plenius & diximus, & dicemus. Quid super ens, quid ens uerum, quid non uerum ens, quid uerum non ens, quo usque bona, ubi primum mala, & quod modis mala dicantur, & rationes multae, quòd sit materia,","prev":{"citation":"Opera omnia 1582.18-20","label":"1582.18 to 1582.20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1582.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1582.18"},"next":{"citation":"Opera omnia 1583.1-4","label":"1583.1 to 1583.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1583.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1583.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}