{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1584.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1584.1-4","ref":"1584.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1584.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1584.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1584.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":320,"text":"Sed quoniam mixta omnia ex oppositis tanquam non integerrimè talia, reducenda sunt ad simplicia, taliaque quam maximè, id eò super formam, & terminum, quae sunt in auxilio mixtaque sunt oppositis ascendendum est ad formam & terminum, quę sunt in seipsis atque purissima. Rursus praeter informitatem, infinitudinemque quae sunt in alio oppositisque coniuncta, ad ipsam informitatem infinitatemque descendendum in seipsa simpliciter subsidentem. Proinde ubi Plotinus ait: Quod accidit alijs prius aliquid ipsum esse debere quam accidat, non dixit prius ipsum in se, uel per se extare quàm accidat, ne fortè accidens crederes esse substantiam. Tu ue rò hinc memento, calorem, qui aliquanto contingit aquae, quoniam & in alio est, & ex accidenti competit, reduci ad calorem ignis, qui quamuis sit in alio, non tamen ex contingenti adesse dicitur, sed natura. Hunc denique calorem redigi ad ipsam caloris ideam, quę & per se iam, & seipsa consistit. Sic itaque sicut quod per accidens est, ad illud quod secundum naturam inest refertur, ita quod in alio iacet, ad illud quod in seipso consistit. Denique memento, mala rerum formis accidere: neque casu duntaxat, continuè namque perpetuaque serie ueniunt, neque ex ipsa natura formae, quae tandem prouenit à prima forma, id est, à mente diuina, ea uidelicet ratione, qua mens conuersa est in bonum. Quamobrem & ab extrinseco scito confluere mala, & illo quidem principio quodam determinato, non certè principio uelut forma, siue formali quodam, igitur à materia. Primum igitur materia malum, sicut & bona à principio rerum primo. Illud igitur ipsum bonum. Superiora iterum sic confirmantur: Videmus in rerum ordine singula ex potentia quadam, actuque componi, id est, ex natura formabili actuque formali constitui, & quae media rerum tenent, ex utrisque oppositis aquae portione ritè commixta: sed supra medium ordinis uniuersi, formabilem potentiam ab actu formali magis quadratim magisque excedi: in medium uicissim actum quidem decrescere, crescere rursus potentiam patiendi, deformemque naturam. Quamobrem & augmentum ipsius actus per gradus ordinatissimum ad actum denique summum peruenit atque purum, & decrementum eius, ad minimum paulatim actum fermè descendit.","prev":{"citation":"Opera omnia 1583.9-10","label":"1583.9 to 1583.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1583.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1583.9"},"next":{"citation":"Opera omnia 1584.5-7","label":"1584.5 to 1584.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1584.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1584.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}