{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1584.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 1584.5-7","ref":"1584.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1584.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1584.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1584.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":211,"text":"Cui mox succe dit summa quaedam informitas, & infinitas, patiensque omnino natura formis desuper uenientibus quasi mensuris & terminis semper exposita. Sed hic interim animaduerte: Sicut ordinis huius descensio ultra nimiam formam deuenit in materiam sic ascensionem ultra summam formam, id est, essentiam, mentemque primam ad ipsum progredi bonum: Vicissimque sicut super ens existit aliquid, id est, ipsum honum, ita subeunte subsidere nonnihil, id est, ipsum malum, medium inter ens, & nihil bono prorsus oppositum. Medium namque inter ens & nihil. siue non ens materiam Platonici ponunt, quae & non ens dicitur, & nonnihil. Quae quidem uelut communis potentiae origine quadam & generationis or dine uniuersam antecedit mundi actum, sicut & potentiae passim propriae actus proprios similiter antecedunt. Cum uerò ob extremum uirturis defectum materia semper egeat substentaculo, necu fundamento usquam inferiori possit inniti mihil enim est inferius illa) nacta est tantum desuper fu stentaculum, ex quo pendeat, id est, naturam, sicut & natura similiter animam. Materia quidem ab essentia naturae dependet, & ab ipsa mentis essentia: Formae uerò in materia genitae ab ipsis naturę seminibus ac mentis ideis, materia uidelicet, sicut umbra tum intellectualis essentiae, tum naturae, formae autem ut imagines ipsius mentis & seminum. Sustineri uerò uidetur materia desuper ferme in suspendiculi modum, sicut ferrum à superiori magnete suspensum. Gradus malorum tres, quomodo in anima malum: quomodo materia nihil habet","prev":{"citation":"Opera omnia 1584.1-4","label":"1584.1 to 1584.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1584.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1584.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1584","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1584","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1584"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}