{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1586","citation":"Ficino, Opera omnia 1586","ref":"1586","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1586","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1586","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1586.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":242,"text":"Nempe si in hoc nostro malignitatis loco animus iam discedit à maiori bono in malum praecipuo quoda proposito, sed sub specie boni, multò minus extra id corpus uiuens manifestum malum bono mani festo praeponit. initium itaque mali animae uult esse per accidens, quatenus ad aliquid minus bonum, id est, ad ipsum generationis ministerium propensius inclinatur: sed clam interea malum subrepit, quod & aliquando nolentem detinet animam, tum quia ineuitabili mox impetu fati pulsatur, & diutius interdum carcere clauditur, tum quia nescit ab initio quid, quantumue damni sequatur ex af fectu & habitu circa corpus. Solos autem Plotinus eos existimat animos mala quodammodo uitaturos, qui antequam corporeus habitus confirmetur, discrimine cognito in mentem se omnino recepe rint. Quoniam uerò non omnes praui sunt, & praui quidem emendari aliquando possunt, patet praui tatem tum non esse natura, tum non esse ipsum malum existimandam. Concludit denique, animum deuitare, uel repellere, superareque prauitatem ex materia pullulantem, uel ad materiam proruentem, ea tamtum natura, quae inest animo à materia segregata, ideoque diuina: & quamuis diuina sit, quia tamen ex proxima naturalibus, sensim admittit malum. Non autem sicut corporea forma, quae ideò cadit à proprio bono, quia tum materiae inhaeret, tum contrariae formę miscentur, ideoque malum eius sequitur, & interitus. Sed ideò animus à proprio quodam bono degenerare, malumque uidetur admittere, quia nimium init, cum natura inferiori commercium. Ex huiusmodi uerò contubernio sollicitudo po tius, & impedimentum melioris officij sequitur, quàm pernities. Quomodo aliquid bono sit contrarium, id est, materia: quomodo formae à materia separatae","prev":{"citation":"Opera omnia 1585.9","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1585.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1585.9"},"next":{"citation":"Opera omnia 1586.1-4","label":"1586.1 to 1586.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1586.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1586.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}