{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1588","citation":"Ficino, Opera omnia 1588","ref":"1588","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1588","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1588","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1588.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":419,"text":"Memento, praeterea, formas in materia, quia factae materias les sunt, egenas euadere, ac periculis subiacere, ideoque inuicem ad pernitiem concertare, ut alieno ui delicet detrimento utcunque possunt alantur, & tutiores sint extincto contrario: separatas uerè à materia formas quamuis, admodum inter se diuersas, tamen inter se nullo modo pugnare, generant tamen in uniuerso contraria, idea quidem ignis, ignem: Idea rursus aquae generat aquam. Quod enim inter differentias ideas est consusa uniuscuiusque proprietas, hic repugnantia fit hostilis. Conclude tandem formas in materia penitus obumbratas fieri usque adeò languidas, ut materiae ueneficio aegrotantes ueneficae quodammodo sint, & animo animum propinquanti. Qua uerò ratione pro humorum diuersitate diuersa hominum sint ingenia, diuersique mores: & utrum, & quomodo superari haec incommoda temperariue possint in Theologia saepius disputamus, ubi etiam non ueras esse in materia formas frequenter asserimus. Vt autem quae Plotinus de bono, maloque, & boni malique gradibus, & in superioribus, & hic adducit, summaum teneas, ita considera. Diuersa bona in quocunque rerum genere sint, communi uocamus appellatione boni: neque id quidem casu, sed cer ta quadam conditione ad hoc adducti. Vnam itaque in cundtis communem sortem uaticinamur, non unam specie, aut genere: nam in omnibus generibus quamuis diuersis, bonum conspicimus atque nominamus: Vna igitur est haec appellatio ob quandam ad idem ordinis unionem scilicet, quoniam ab eodem principio sunt, eiusque aliquid habent, & a didem uelut finem feruntur & conferunt. Similiter per omnia genera malum aliquod reperimus cunctaque mala eodem mali nomine non casu, sed certa ratione notamus. Neque id uerius fieri potest, quam si ad unum summoperè malum omnia referamus scilicet, quia uel inde contingant, uel illius aliquid habeant, siue similitudinis, siue inclinationis, siue naturae, uel quia illuc ferantur & ferant. Ipsum quid bonum est summus est uniuersi gradus: Ipsum ergo malum gradus sit ultimus omnium. Neque uerò decetmalum dijudicare solum per discessum ab ipso bono, atque distantiam: imò multò rectius per accessum ad ipsum malum. Non enim quiequid statum à primo distat. mox diudicamus malum. sed longo post interuallo mala de prehendimus, quae per accessum ad ultimum deformia iam pernitiosaque sunt. Valde enim probabi le est quae propinquiora sunt ipsi bono, quàm ipsi malo, bona censeri, quae uicissim propinquiora malo, mala putari. Sin autem absque fine aliquo descendatur, nusquam erit infimum, & ab ipso bono maxime distans. Quo posito, liceat aliquid huic propinquius existimare, quàm bono, aliudque alio propinquius huic ulla ratione perpendere. Referre autem malorum iudicium solum ad quandam à bono distantiam, perinde se haberet, ac si quis ad ipsam à malo distantiam bonorum omne iudicium referat. Quomodo est informe cognosci poßit ab anima, quae est forma, & per formas solet","prev":{"citation":"Opera omnia 1587.5-6","label":"1587.5 to 1587.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1587.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1587.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1588-2","label":"Cap. IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1588-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1588-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}