{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1589","citation":"Ficino, Opera omnia 1589","ref":"1589","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1589","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1589","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1589.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":185,"text":"Materia igitur non quia qualitatem habeat, sed quia non habeat malum existimatur. Si ergo qualitas quandoque bona dicitur, non quia sit qualis, sed quia qualitas sic materia mala, non quia qualis, sed quia materia nullam in se possidens qualitatem. Qualitas enim, & forma in subiecto nihil aliud est, quàm mensura, determinatioque subiecti, & expressio quędam ab ipso bono per formam primam, id est, permentem quasi per sigillum suum impressa, referens ip sum bonum. Materiam uerò fingere possumus non nihil ab ipso bono etiam pendens, per quendam processionis potius, quàm conuersionis modum, nec dum ab ipso bono respectum, nec sigillo quasi peculiare aliquid obsignatum. Sic ab ipsa communi coelestis naturae uirture regitur quicquid sequitur, usque ad centrum terrae inde dependens. Sed communis ipsa coeli natura perlumen uelut sigillum sibi simile, propriumque nihil ultra terrę superficiem exprimit, nihil sibi simile format. Quod ergo subsequitur est informi materiae simile, quod autem superius extat, est simile formis, atque formoso. Et ipsum quidem lumen intellectum tibi diuinum referat: ipsa uerò simplex, priorque coeli na tura referat ipsum bonum. Vtrum malum sit priuatio summa: & utrum esse per se, & in se possit. Respondetur distinguendo.","prev":{"citation":"Opera omnia 1588-2","label":"Cap. IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1588-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1588-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1589-2","label":"Cap. XI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1589-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1589-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}