{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1592.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1592.5-8","ref":"1592.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1592.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1592.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1592.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":343,"text":"Quae quidem idcirco ab uniuersali natura inserta est, ut ad hunc temporis cursum congruum uniuerso, uita illic hominis prorogetur. Si quis interea uirture hac per se ulterius regnatura, seruaturaque adhuc in corpore uitam, uinculum hoc uiorenter abrumpit, quantum in se est, consilium uniuersalis naturae frustratur dum medium naturae intercipit cursum, certo quodam ordine ultetius percursurae. Peccat igitur in Dionysium Deum, id est, in ipsam uniuersi naturam: & in louem mundi animam communi sci licet communis naturae rectorem: peccat & in Saturnum, id est, diuinam mentem, quae animum no strum iubet esse tranquillum, hic uerò contrà perturbatione aliqua concitus saeuitur in corpus: uel sal tem dum circa ministerium eiusmodi occupatur, à simplici & excelsa contemplatione distrahitur: peccat rursus in Coelium Saturni parrem, id est, in ipsum bonum: dum corpori sibi commendato corporeum inuidet bonum: peceat denique in se ipsum, tum quoniam animal hoc anima fabricaue rat, ac subinde hanc suam fabricam diruit, nondum proprio uitio ruituram tum quia longo nobis tempore opus est ad expurgandas ab animo uitiorum maculas à teneris annis inustas, ut purus de cedat a corpore, purumque sic deinde uitae statum adipiscatur. Nemo itaque deber spatium sibimet adimere: quo purgare animum, & probare magis, magisque poscit, moralisque uirture & disciplina proficere. Tradunt enim antiqui Theologi in arcanis de animae reditu, animos in hac uita peccantes eorum esse persimiles, qui super solum aequale ceciderint: quibus denuo absque difficultate prę sto datur surgendi facultas: animos autem qui ex hac uita delictorum sordibus grauati recesserint. his potius comparandos, qui in abruptum ex alto, praecipitique delapsi, facultate careant resurgendi. Monent itaque concessis uitae spatijs uti, ne desit perfectae purgationis occasio. His ergo Platonis, Plotinique rationibus Macrobius persuasus, sic utriusque mentem interpretatur, ut nulla con ditione cuiquam concessuri sint, sibimet manus inferre: idem Porphyrius in lib. de Abstinentia sen tire uidetur: easdem Olympiodorus rationes intelligit atque comprobat, sed ex eorundem uerbis & hic, & alibi uult id aliquando posse permittit. Ad id uerò conuincendum adducit in medium uerba quędam Socratis in Phędone. Primum quidem quod inquit, Philosophus uim sibi fortè non inferet, ubi hoc ipsum fortè dixit, suspicionem reliquisse uidetur, id quandoque licere.","prev":{"citation":"Opera omnia 1592.1-4","label":"1592.1 to 1592.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1592.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1592.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1592.9-11","label":"1592.9 to 1592.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1592.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1592.9"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}