{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1593.1-5","citation":"Ficino, Opera omnia 1593.1-5","ref":"1593.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1593.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1593.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1593.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":321,"text":"IN LIBRVM DE COELO, COMMENT. SVMMA TOTIVS LIBRI. ISPVTATIO Plotini de coelo octo habet capita. In primo quidem, & secundo dubitationes nonnullas mouet, & interim adducit quaedam soluendis quaestionibus conferentia. In tertio dubitationes resumens dubia paulatim incipit enodare, similiterque in caeteris, summatimque concludit ex omnibus coelum esse igneum, & hunc quidem purum atque solum: cuius forma sensibilis sit. Primo quidem lumen, deinde uerò calor innoxius & uitalis: sed geminam hanc formam, uult ab insensibili proficisci eiusdem coeli forma: calorem quidem à uita, lumen ab intellectu esse huius substantiam sempiternam, motumque perpetuum. Immortalitatis huius causam esse uult uitam illam intellectualem, id est, animam eius à diuinitate nunquam digredientem. Ipsam uerò corpoream coeli naturam. quamuis non sit immortalitatis propriè causa, tamen accommodatione quadam ad perseuerantiam conferre perpetuam. dum conseruanti semper causae, aptè, oportunè, libenter obtemperat. Haec hactenus totius libri sit summa. Mundus quoniam est corporeus, neque ex se est. neque per se sempiternus, sed per causam penitus incorpoream. Rincipio igitur mirari uidetur, quo pacto mundus cum si corpus, esse naleat sempiternus, quemadmodum sapientes plurimi consenserunt. Neque enim potest uniuersum corpus, hoc perse esse perpetuum, quandoquidem neque per se esse potest: quod satis in Theologia probam Neque facilè conuincitur quomodo per aliam sit causam sempiternum: praesertim sub eiusdem singularitatem substantiae, quod dimensione motioneque sua uideri potest, diuisionem denique, mutationemque substantiae subiturum. Vna praeterea totius mundi materia est. Vnius enim opificis est opus unum. Vnum inquam per unam materiam atque formam, & undique sibi consentiens compatiens. Quam quidem agendi, patiendique omnium inter se communionem unitas ipsa formę ac materiae conficit. Denique cum ipsa natura materiae sit prorsus informis, atque per formas distim ctio fieri soleat, nulla uidetur ratio cum à materia usquam materia distinguatur. Materia ueròquo niam infimum omnium est subiectum, omnino informae, formarum omnium etiam inter se repgnantium pariter auidum est, perpetuò permutabilis. Quamobrem sicut sub luna, sic & in coelo po tentia quędam ad mutationem formae semper in materia latet, cum eadem sit ubique materia. Quod quidem ita conijcimus.","prev":{"citation":"Opera omnia 1593","label":"IN LIBRVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1593","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1593"},"next":{"citation":"Opera omnia 1593.6-8","label":"1593.6 to 1593.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1593.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1593.6"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}