{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1594","citation":"Ficino, Opera omnia 1594","ref":"1594","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1594","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1594","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1594.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":386,"text":"Sin autem consideratur libera in Deo uoluntas, at que haec mundi principium iudicatur, quod Mercurius, Plato, Plotinus existimant, uidetur mun dus à Deo nouus sine nouitate diuinae naturae, sine uoluntate noua fieri posse. Sic ergo Plutarchus, & Seuerus, & Atticus nouum mundum existimant, hoc sensu Timaei Locri dictus accipientes: Vbi ait: Deus animam mundi creauit, suo corpore priorem, tum potestate, tum tempore: Vnde Plato etiam in Timaeo dicit: animam mundi, corpore suo priorem, tum uirtute, tum generatione creatam. Quanquam haec Timaei Platonisque uerba Plotinus, & Porphyrius, Proculusque, & alij sic exponunt: ut tempus, & generatio quibus anima pręcedit corpus, non sit extrinsecum interuallum: sed ut suc cessio quaedam in anima in ipsa formarum discursione antecedat origine mundi motum, ut hic sit motus ab illo, atque ille sit seculum seculorum. Mitto nunc opinionem Heracliti, quodlibet mundi corpus etiam spherarum, stellarumque effluere semper atque refluere: ideoque uel desinere, uel perpetuo renouari: quod & Plaro tetigit, ubi mundum ait, fieri quidem semper, esse nunquam: & Plotinus hic, & Proculus in Timaeo: quod & Plethon non negat esse probabile, nosque idem in theologia fieri posse probamus Quod si ita uniuersum mundi corpus fluat semper, & refluat: animae uerò sub stantia maneat, non immerito sic quoque anima tempore, generationeque prior erit, nouo quolibet mundi corpore, si mundus semper fiat ex uetere nouus. Hinc fortè Propheta, & Euangelista dicit: uidi coelum nouum, & terram nouam. Item Euangelista: mundus quidem transit. Sed redeamus iam ad Plotinum. Cum eadem sit in coelo. quae & sub coelo materia, quaerit Plotinus, utrum coelestia sicut & alia permutentur, ac species quidem spherae, stellęque cuiuslibet semper maneat, dum singularis cuiusque natura permuretur paulatim, & quodammodo renouetur, quasi sicut accidit infra lunam? Ad haec si quis respondeat, uniuersum ob id perpetuum, quod neque ex eo quicquam effluere neque influere possit, cum omnia complectatur: quare sphaerae quaelibet: & stellae sempiternae sint, nondum satis inuenerit: non enim sphera, & stella quaelibet omnia continet, sed neque etiam sufficientem aeternitatem toti mundo tradiderit Poterit enim forsan adhuc mundus, & si non extra ta men intra se adeò commutari, ut quasi animalium nostrorum more, singularem saepe substantiam mutetidum tamen speciei suae naturam retineat sempiternam. Deníque dubitatio restat: Vtrum uel torum hoc, uel saltem coeleste aliquid sit sempiternum: & quam ob causam: & cur in coelo species si mul, & indiuiduum, sub coelo autem duntaxat species ipsa maneat, dum singula permutantur. Anima quidem causa est, ut coelum sit immortale: coelum uerò ad hoc animae nonn repugnat.","prev":{"citation":"Opera omnia 1593.6-8","label":"1593.6 to 1593.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1593.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1593.6"},"next":{"citation":"Opera omnia 1594.1-4","label":"1594.1 to 1594.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1594.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1594.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}