{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1594.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1594.1-4","ref":"1594.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1594.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1594.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1594.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":306,"text":"Cap. II. YN secundo itaque capite dubitat idem innuens, ubique mundanum nihil suapte natura perpetu um posse manere: ut memineris omnia haec aliunde fieri, atque seruari. Quod autem Peripatetici dicunt sempiternum esse coelum, quia si, quintum corpus, praeter quatuor elementa, hic praeterit negligenter. Ego enim ipso quod corpus est, cum neque per seipsum simpliciter sit, certè neque est per seipsum semper: pręsertim cum sua sit natura diuiduum, atque mutabile. Denique significat im mortalis uirae causam esse coelo animam ipsam, quae & simpliciter est uitae causa: sed ad immortalem uitam & si non efficiendam, saltem suscipiendam coeleste corpus & uniuersum esse naturaliter prae paratum: aut saltem quo minus accipiat minimè repugnare. Causae quibus mundus sit sempiternus: atque elementorum quatuor distributio Cap. III. Ed in tertio quaerit, quomodo corpus hoc conducat ad statum, quod naturaliter inclinatur ad morum? Respondet autem: quia non extra profluit, sed refluit intro. Idcirco perpetuae in eiusmo di motu perseuerentiae non repugnare quidem, imò conducere. Quòd si quodlibet animal quandiu uiuit, dicitur esse idem propterea, quod sub eadem anima fermè similis natura, & figura seruatur, quamuis inde quotidie fiat effluxus, multò magis & mundus permanere idem in substantia dici potest, quam diu sub eadem anima figura eadem perseuerat, cum nihil profluat extra: etiam siquis fingat in qualibet mundi parte effluxu uicissim, atque refluxu substantiam propriam commurari: dum uidelicet neque quicquam extra totum fluit, neque influit aliunde, sic ergo totum mundi cor pus ad sempiternam perseuerantiam conferre uidetur. Videntur ad eandem partes quoque condu cere. Nam ipsae etiam elementorum spherae mole sua saltem permanent & figura. Conducunt ad idem quatuor ipsae elementorum sedes singulae seorsum in mundo dispositae, ad quas natura duce diffugiunt: adeò ut elementa, quamuis contraria tamen ita secreta nunquam inuicem, sed disperdant, atque confundant. Esse uerò quatuor elementa mundi: & ignem purum esse coelum, & qualis ibi sit ignis. in compendio Timaei, & in Theologia libro quarto, & iterum quartodecimo abundè tractamus.","prev":{"citation":"Opera omnia 1594","label":"IN LIBRVM DE COELO, COMMENT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1594","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1594"},"next":{"citation":"Opera omnia 1594.5-6","label":"1594.5 to 1594.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1594.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1594.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}