{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1594.5-6","citation":"Ficino, Opera omnia 1594.5-6","ref":"1594.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1594.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1594.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1594.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":163,"text":"Cum igitur ignis plurimus à terra qualitatibus distet, merito ab eadem distat loco quamplu rimum. Sicut igitur in sphaera mundi, terra in medium cogitur, sic in ambitum totius extimum ignis extenditur. Ac si terra est semper stabilis, ille profectò maximè distans semper & mobilis: nullus au tem in rectum motus sempiternus est. Ignis ergo natura sua mobilis est semper in orbem: denique si igni propria sunt maximad terra distantia, & perpetuus circuitus atque lumen est proculdubio coelum Proinde sicut ipsa mundi natura. uirtusque sub causa quadam superiore terminata est, sic & amplitudo ens, atque figura: quae ab inuisibili mentis, & animae circulo coacta similiter est in circulum. Sic & figura sibimet aequalior, & similior est, item capacior, aptiorque ad motum. Ignis igitur dum uidetur ascendere, imò dum seipsum undique à medio porrigit, cogitur alicubi sursum, id est, per ambitum sistere gradum, ibique in circum protendi, atque reuolui: ut figura, motuque referat caulae suae circuitum. Figura quidem circuitum in essentiae causa consistentem, motu uero circuitum in causae actione per actum.","prev":{"citation":"Opera omnia 1594.1-4","label":"1594.1 to 1594.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1594.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1594.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1595.1-3","label":"1595.1 to 1595.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1595.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1595.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}