{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1595.1-3","citation":"Ficino, Opera omnia 1595.1-3","ref":"1595.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1595.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1595.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1595.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":289,"text":"Conducit autem ignis ad mundi ambitus faciendos, propter naturam eius amplificabilem: facultate uerò amplificabilem sibi uendicat uis ignis admodum efficax, naturaliter rara, lucida, mobilis, à resistente & cohibente soliditate admodum aliena. Soliditas uerò maxima, quae terrae propria est, amplificationi obstat quàm maximè. Vnde terra confert ad mundi medium faciendum, aer uerò & aqua tanquam per naturam media, medium compleuerunt. Nemo uerò dif fidat, ignem, quia maxime cedat, ideoque pati facillimè uideatur, conficere coelum passionibus nullis obnoxium. Quod enim agilitate mirabili cedere uidetur ad summum, dum diuidi uidetur, penetrat atque diuidit: & omnem ictum protinus aufugit. Memento denique, diuinam mentem formas in opere suo plurimas uoluisse: tum quia & ipsa est omniformis, tum uerò ut ex multis, non materijs dico, sed formis opus unum maximè formale summatim conficerentur: uoluisse in hoc formas lon gè inter se natura distantes, ut ex earum conflatione uarij admodum formalesque rerum gradus, in lon go spatio coalescerent. Cogita igitur haec, tum raritate. rum qualitate inter se diuersa, simul ab initio facta. Haec ergo repentè se fugant inuicem, atque fugiunt. Tunc subtilissima quaeque prius, citi usque effugiunt: tum quia ad motum, penetrationemque agiliora sunt, tum quia liquidiora super soli diora commodius possunt enatare, quam contrà Sic rerum protinus est facta distinctio, consilio ui delicet autoris obediente materia. Sed interim spiritalis subtiliorum portio intra densissima quęque est ubique seruata, non tam densitudine coercente, quàm ipsa totius anima suum ubique spiritum continente, animabusque caeteris ad idem spirationis officium conspirantibus. Coelum est spiritus, & flatus, & uerbum animae mundanae: atque est ubique quamuis occultum. Atius hic nos spiritus eiusmodi prouehit. Principio coelestis anima, non coniungitur coelo quasi iam facto, sed ipsa potius foecunditate sua, quę & superior est, & proxima coelo adhuc inde futuro, parit ubique coelum, dum ipsa tannquam maxime uiuens spirat ubique. Sed quidnam spirat?","prev":{"citation":"Opera omnia 1594.5-6","label":"1594.5 to 1594.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1594.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1594.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1595.4-7","label":"1595.4 to 1595.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1595.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1595.4"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}