{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1597.9-10","citation":"Ficino, Opera omnia 1597.9-10","ref":"1597.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1597.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1597.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1597.9.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":176,"text":"Praeterea si anima semper conformat, hoc ipsis diuinae men tis ideis, certè sicut species rerum omnes conseruat idearum instar immobiles, singulis continuè con mutatis: ita & totum hoc opus exemplaris totius instar indissolubile continer. Sicut enim quaelibet in uniuerso rerum species ad suas referuntur ideas, sic totum hoc ad totum refertur exemplar. Mutam. tur uerò hic sub specie singula, ob uicissitudinem quandam seminalium rantionum, quae in natura & imaginatione quadam coniuncta naturae, penes animam mundi peragitur, motu interim coelesti ad idem assiduè conferente Conseruatur tamen eadem ubique species, ob ęternam perseuerantiam, idearum in mente, formarumqque similium, in anima quoque uigentium, adiuuante ad idem simili semper restitutione coelesti. Mundum uerò quamuis tempore infinitum, non tamen, uel numero, uel ma gnitudine infinitum, sic breuiter coniectamus. Quadruplicem cogitamus infinitatem. Primam uirtutis simulatque perseuerantiae in Deo praecipuè summo: Secundam perseuerantiae saltem in diuinis operibus inde perpetuò permanentibus: Tertiam numeri: Quartam denique molis. Infinitas quidem numeri perpetua quadam rerum singularium successione paulatim prouenire uidetur, nunquam tamen actu simul existere. Nam & ipsa speciei unitate tanquam termino definitur, & multitudo innu merabilis actu nullum suscipit ordinem.","prev":{"citation":"Opera omnia 1597.5-8","label":"1597.5 to 1597.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1597.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1597.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1598","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1598","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1598"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}