{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1598-2","citation":"Ficino, Opera omnia 1598-2","ref":"1598-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1598-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1598-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1598-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":386,"text":"Cap. IIII. Confirmatur coelum esse sempiternum, primum animae, deinde quodam corporis beneficio N quarto libri capite dubia reijciens in sequentia, immortalitatem coeli tum ratione animę, tum ratione corporis comprobat. Nempe ordinis corporei summitas, id est coelum, cum incorpore natura diuinorum ultima, id est, anima, ita conspirat, ut dissolui non possit: sicut & summus aeram gens ignem est semper ignitus: ipsaque animae uita cum proximè ab aeternitate pendeat, neque inde, discedat, est aeterna. Atque cum ipsa ob naturalem propinquitatem sit uinculum temporalium quod in theologia monstramus, meritò quae mox deuincit, aeternè conglutinat. Item cum iam tot ięculis in hac mole regenda, mouendaque defatigata non fuerit, quod ostendit idem tenor agendi num quam defatigabitur: praesertim cum neque ipsa per uiolentiam agitet corpus, naturaliter ad motum ita libratum. neque huc aliunde uiolentiam possit inferri, neque partes mundi conterantur, sed in uicem commutentur. Denique si anima per aeternam ipsius uitam, cuius natura est semper uiuifica re, mundo semper praestitit uitam, praestabit & semper. Neque penitebit unquam animam diuinissimam benefecisse mundo: quasi uel peccauerit cum incepit benenfacere, uel sit peccatura cum desinet, quod in libro contra Gnosticos haereticos confutauit. Quod autem de igne partim Aristotelica, partim propria sententia dicit, sic accipito. Ignis hic noster edacitate quadam omnem subitò materiam deuorat, mox inde luxurians euomit flammam, quasi feruorem: qua etiam longius consumit obiecta. Cum enim ignis ob naturam tenuem, amplificabilem, mobilem, inter aliena positus, atque permixtus facilè dispergatur, ne mox intereat, natura sibi tributum est, ut facilè propinquantia deuoret. Rursus ne tanquam potentissimus omnia perdat, datum est uicissim, ut citius extinguantur. At uerò desit mundo natura tam nobilis, factum est. ut passim omnium facillime recreetur: citoque ex minimis excrescat in amplum. Ignis uerò coelestis consumit nihil, quia nec ipse consumitur: quia minimè dissipatur: quoniam neque locum aliquando suum mutat: neque unquam à uita deseritur. Cur coelestia rum secundum speciem, tum secundum indiuiduum maneant sempiterna. Composita uerò solum secundum speciem. Item de geminis animabus. Cap. OAput uerò quintum significat pro ipso mundi partiumde eius opifice, non modo iudicandum esse intellectum primum, sed etiam mundi animam animasque spherarum quatenus & intellectuales sunt omnino, & proximè semperque, uelut collegae ad opus, hoc unà cum intellectu primo consentiunt. Significat rursus, si corpora composita proximè ab ipsa cuius libet coelestis animę substantia fierent, indissolubilia fore: Ibi enim & substantia, & actio, id est, intelligentia manet. A causa uerò penitus stabili, stabilis fit effectus.","prev":{"citation":"Opera omnia 1598","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1598","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1598"},"next":{"citation":"Opera omnia 1599","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1599","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1599"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}