{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1600.1-3","citation":"Ficino, Opera omnia 1600.1-3","ref":"1600.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1600.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1600.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1600.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"Sed prosectò uidetur ipsa formalis uniuscuiusque ratio idque ipsum quod aliquid est, absque alienae naturae additamento posse consistere. Quandoquidem & sine hoc ritè potest, ac debet intelligi, alioquin si res non sint aliquid in seipsis, consequenter, nec aliquid in alijs erunt, nec erit quicquam ex rebus pluribus constitutum. Pręterea cum imperfecta, quoniam per se non sunt, à perfectis, quae per se sunt, dependeant: si autem forma totius perfectior, quàm formae partium, meritò super elementa, quae sunt, ut partes, in mixtis, sunt elementa in seipsis, ut tota seorsumque disposita: sunt inquam ut tota elementa, quamuis non ut totum corpus. Ibi ergo rursum forma tatius corporis, tanquam perfectior antecedit, ac si minus praecedit in opere, in opifice saltem, in quo sanè communius ipsa formae totius intentio, intentionem partium ad illam consequentium antecedit: sicut constat in arte. Denique sicut in exemplari mundi forma uniuscuiusque speciei ratio distincta est ab alia, sic inter se res in opere distinguuntur, distinguuntur inquam, ratione & existentia si mul. praesertim cum maior sit hic, quàm ibi diuersitas. Quod quidem sensibus quoque patet, cum se inuicem contraria fugiant, quatenus ut contraria uigent. Corpora ergo composita, sicut simplicibus elementis intrinsecus componuntur, ita simplicibus reguntur extrinsecus. Multa quoque simplicia, id est. aether. aer. aqua, terra, uno, id est. igne coelesti reguntur omnium simplicissimo Vnum hoc proximè regitur anima, perque hoc, quasi spiritum reliqua corpora, siue simplicia primum, siue subinde con posita reguntur ab anima Oporret enim ab una mundi anima corpora multa, & haec quidem dissimi liora animae, per corpus unum. idque similius, inspirari prorsus atque moueri. Sed ut redeamus ad institurum, o portet elementum quodlibet, etiam sine alterius mixtione, intus saltem in se aliquid esse. Aut enim datur aliqua saltem portiuncula terrae, quae propriè sit id ipsum, quod terra, aut nulla.","prev":{"citation":"Opera omnia 1599.6-7","label":"1599.6 to 1599.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1599.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1599.6"},"next":{"citation":"Opera omnia 1600.4-7","label":"1600.4 to 1600.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1600.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1600.4"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}