{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1600.8-11","citation":"Ficino, Opera omnia 1600.8-11","ref":"1600.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1600.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1600.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1600.8.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":243,"text":"Aerem rursus non esse terrae participem deprehendet, quisquis consideraue rit nihil esse mollius, cedentius, penetrabilius aere: nihil uerò ad haec ineptius esse, quàm terram. Non igitur ut aer ipse sit aer, terra facit: cum proprietatem habeat repugnantem. Quòd si inferiora seorsum ab alijs ipsa per se sunt aliquid, multò magis ignis, mixtionis impatiens, & omnium praestantil simus, id est, coelum. Neque indiget terra, ut dimensiones inde continuitatemque acquirat: nam ob na turam suam in materia efficacissimam, materiam ipse suam mirum in modum in dimensiones amplificatanem cum mixtionem minimè patiatur, continuitatem suam, ipse sibi conseruat: resistentiam ue rò quandam, & consistentiam, quàm soliditatem in eo uocant, neque propter terram, neque ob trinam dimensionem simpliciter habet. sed per quandam sibi propriam alicubi densitatem, qua non solum repercutiat radios oculorum, sed etiam superiorum uires inferioribus, magis cognatiusque accon modet, nihil uerò terrenum coelestibus subesse luminibus patet, quia nusquam in coelo uidetur eiusmodi rubor. qualis in colore nubium, quae terrenum aliquid habent, sed talis potius, qualem uelflamma frequentior, uel congregatus croci pallore reddere solet. Soliditatem sanè quotunque modo resistentem. Plotinus aliter esse uult in terra, in alijs aliter. In terra quidem, una cum aspera quadam sic caque duritia propria terrae quatenus maximè distat è coelo lenissimo quidem omnium & agillimo: Alibi rursus proprio quodam pacto, in igne nimirum esse suam soliditatem non per terram, sed per solam alicubi sibi propriam densitatem, sicut in aqua saepe non per terram, sed per propriam cohae rentiam conitumque cristallum fiat, atque metallum, scilicet aurum.","prev":{"citation":"Opera omnia 1600.4-7","label":"1600.4 to 1600.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1600.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1600.4"},"next":{"citation":"Opera omnia 1601.1-4","label":"1601.1 to 1601.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1601.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1601.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}