{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1601.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1601.1-4","ref":"1601.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1601.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1601.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1601.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":359,"text":"Quod hic existimare uidetur non esse terrae particeps, sed ex aqua tantum fieri more cristalli, sed arctius in se coacta, in qua sit uiscus ali quis oleo similis, unde contingat ut aurum, tum propter arctissimam concretionem indissolubile sit, tum propter uiscosum humorem fundatur ad ignem atque liquescat, tum quia non est terrae particeps. rubiginem non obducat, fulgorem uerò sortitur à specie ideaque solari. Argentum fermè similiter se habere, nisi quòd Lunam potius sequitur. Soli enim aurum attribuunt auctores alcylrmiae, argentum uerò Lunae, Saturno plumbum, stannum loui, Marti ferrum, aes Veneri, Mercurio argentum, quod nominant uiuum. Hanc uerò distributionem in praesenti magis approbo, quàm illam, quam in compendio Cririae sum secutus. Videtur uerò Plotinus hanc de metallis opinionem ex Timaeo potissimum accepisse, ubi metalla nominantur concretae fusilesque aquae, & aurum ex aqua inter adamantinas uenas compacta, uelut florem emergere dicitur. Additur aes, quia sit terrae particeps in rubiginem uerustate conteri dum terra secernitur. Plato igitur etsi uidetur terrae. nihil in auro similiter in argento ponere, potest tamen probabiliter ex aliorum sententia sic intelligi, ut quod terrenum est in auro, sit adeò cum elementis alijs temperatum, & exactè commixtum, ut secerni ab alijs nunquam possit. Dicatur autem & aurum, & omne metallum, aqua ab humore quodam glutinoso, ex quo uelut ex matre metalla omnia fiunt, quod & primum occulrumque argentum uiuum nominant, quod à sulphure, quasi metallorum patre coqui formarique putant, atque inde metalla omnia fieri, eaque diuersa, quatenus in eiusmodi coitu plus est aiterius, uel alterius, & prout hoc duorum, aut illud est ibi purius, uel impurius, ac prout minor maiórue fit coctio. Duo igitur haec in auro esse purissima, aequalissima, contemperata, commixta summopere, fermè similiter in argento, in cęteris haec longè aliter se habere. Metalla quidem ad ignem omnia liquefieri, quoniam mater eorum sit humor multus, & oleosus, arque uiscosus. Saxa uerò non liquescere, quoniam terrae plurimum habeant humorem tamen non habeant adeò pinguem, nec instar olei glutinosum, sic exponere Platonem possumus, Et ubi Plotinus ait: Aurum quum sit aqua cogi in se sine terra, sic accipi potest, id est, quum ad ignem funditur, uelut aqua, iterum ab igne remotum in se sine adiunctione terrae concrescit. Sed haec utcumque quis uult accipiat, Ad institutum denique reuertamur.","prev":{"citation":"Opera omnia 1600.8-11","label":"1600.8 to 1600.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1600.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1600.8"},"next":{"citation":"Opera omnia 1601.5-8","label":"1601.5 to 1601.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1601.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1601.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}