{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1602.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1602.1-4","ref":"1602.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1602.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1602.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1602.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":317,"text":"Sub hoc enim ibi sunt caeterae, quaecunque ibi sunt qualitates, scilicet calor uitalis & blandus, in quo actio motrix omnium & formatrix. Ac dum Plato diciolumen, corpus ipsum solis intelligit. per se lucens, lumine scilicet mani festo: perlucem uidelicet intimam, quae alterius generis est à lumine, quod inde uelut imago solis per omnia manat. Sed & lux eius intima rursus ab incorporea luce proximè micat: alioquin nec ipsa incorporea foret, nec lumen inde manans incorporeum esse posset. Quod enim incorporeum est in corpore, siue circa corpus qualelumen existit, ab incorporeo fit, quod in seipso consistit. Lumen uere non esse corporeum patet, quia totum subitò prorsus illuminat, & sine offensione totum implet: plu raque in unum statim absque resistentia lumina coeunt, nec sordibus inquinantur. Idem Solis lumen nul lius subiecti fit proprium, in nullo enim restat ad tempus, nec propriam elementi qualitatem in sub iecto requirit ut adsit, sed puritatem coelo animaeque persimilem. Idemque lumen absque collisione, condensatione, rarefactione, mora, tàm facilè per spatium se fundit amplissimum, quàm refundit se protinus in angustum. Sic ergo à carbone ad flammam ascenditur, iam à crassiore materia discedentem: à flamma rursus peruenitur ad lumen, quod tenuem quoque relinquit materiam, non enim iam infunditur in materiam, sed funditur potius per materiam. Demum ab hoc lumine quod uidetur. proceditur ad coelestis animae lumen, cuius uigore motuque, & materia dimensione protenditur, & per dimensiones eius lumen effunditur, perinde ac si ascintillae cuiusdam rotatu, orbis statim lucidus emicet Sed de hoc in Theologia satis. Quod autem Solis globum proximè collocat super Lunam, non solum Platonis opinio est, sed Aristotelis, Aegyptiorumque & multorum insuper tum antiquo rum, tum etiam posteriorum Philosophorum. Magnam esse distantiam inter Sarurnum & louem, & intes louem atque Martem, patet ex eo, quòd Saturnus circulum suum peragit annis xxx. Iupiter xij. Mars uerò duobus. Magnum quoque interuallum esse à Marte ad Planetas, qui anno percurrunt, similiter est manifestum. Magnum denique inter hos atque Lunam, quae mense cursum implet, planè compertum habemus.","prev":{"citation":"Opera omnia 1601","label":"Cap. VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1601","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1601"},"next":{"citation":"Opera omnia 1602.5-8","label":"1602.5 to 1602.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1602.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1602.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}