{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1602.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1602.5-8","ref":"1602.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1602.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1602.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1602.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"Cum igitur Sol & Mercurius atque Venus annuo tempore reuoluantur, ideoque inter se sint proximi, quaeritur quis horum trium sit Lunae propinquior. Probabile quidem est illum esse propinquiorem, in cuius sphaera longior est diameter, unde maxima distantia sit ad Lunam: Longiorem uerò esse in Sphaera Solis uerisimile est, ut grandiori Planetae magis accommodetur. Ve rum quid de his Mathematica ratio uelit, satis alij pertractarunt. Physica certe ratio postulare uidetur, ut fons caloris & fons humoris scilicet uitalis, id est, Sol & Luna proximè coniungatur super hanc mundi plagam generationi dicatam, quae in primis humorem uelut materiam & calorem exi git quasi fomentum. Praeterea Sol & Luna contigua possident domicilia: Luna canerum, Sol uerò Leonem. Exaltationes quoque continguas: Luna Taurum, Sol Arietem. lure igitur sphaeras quoque continguas habent. Hoc denique ordine Mercurius in ter Planetas quasi sapiens medium obtinebit, & meritò, cum debeat in omnes ęquè conuerti, & facilè conformari, ut celerius omnium nes expediat. Siquid insuperoculis credendum foret, dicerem Solem ac Lunam propterea, qu nobis utrique sint proximi, maximos apparere. Vsus uerò declarare uidetur propinquitatemo prerea quod manifestè in nos agant quàmplurimum: adeò, ut reliqua ad haec comparata ferè nihil agere uideantur. Denique Luna, quae tanquam stellarum insima Sola lucem non possidet manifesiam, me ritò Sola est, sub Sole, ac proxima Soli, ut a lucidissimo manifestum sumen commodius mutuetur. Mutuatur autem speculi more, similiterque redditlucis imaginem. Appellant autem coeleste corpus album, id est, luminosum, acdum album dicunt, significant nitidissimum. Quod enim est inter colores albedo, id planè est ibi nitor. Per haec innuit formarum palloris aut ruboris non esse quidem in stellis, sed ob uapores quosdam nobis ita uideri: Scimus enim ignis lumen quo prius est, eò esse nitidius. Contrà uerô rubet in materia crassa: pallet in media, sed in tenuissima niter.","prev":{"citation":"Opera omnia 1602.1-4","label":"1602.1 to 1602.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1602.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1602.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1602.9-12","label":"1602.9 to 1602.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1602.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1602.9"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}