{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1605.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1605.1-4","ref":"1605.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1605.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1605.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1605.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"Ac dum ipsa quodam motu formali, id est, ab actu quodam formae in alium formae actum affectumque uoluitur, iterumque reuoluitur, interim coeli motu, quasi locali aliter & aliter figuratur. Si ergo staret anima, staret & corpus, quamuis ad motum animae corpus aliter moueatur. Iam uerò corpus, qua corpus est. Quatenus per diuersas dimensionis partes extenditur, id nactum est, ut per diuersas quoque partes temporis perducatur. Haberet etiam ut traheretur in rectum, atque ita forsan dissiparetur, nisi figuram sphaericam fuisset ab anima intellectuali redactum. Vnde factum est ad circuitum natura propensum. Iraque corpus coeli cogita, quasi spiritum ab expirante anima prosi lire, uelut in rectum, dispersioni sic prorsus obnoxium, sed uicissim anima respirante protinus cohiberi: atque cum flante anima quiescere nequeat, in orbem circa animam, imò intra animam necessario retorqueri. Huius ergo motum, non omninò localem esse memento: Locum enim quem nactum est ab initio, nunquam mutat, neque totum hinc illuc aliquando transit, sed partibus quodammodo transeuntibus totum interea conquiescit. Motus ergo circularis coeli localis est per accidens. id est, secundum sui partes pertransit loci partes per accidens, id est, non ex proposito animae principali. Quid nam est principale propositum animae simul, & praecipuus corporis huius instinctus? Motus certè in anima est transitus quidam de alio semper in aliud. Quum enim pars eius inferior non sit adeo potens, ut sicut superior cuncta simul in se promat in actum: uelit autem in actum sua omnia promere, successione perpetua facit, quod semel consequenti nequit, quum uerò terminatae sint species actuum, omnes postremo consummat, sed cunctas adhuc similiter appetens, uicissim replicat omnes, idque quam celerrimè peragit, ut ipsa resumendi celeritate uideatur quasi non dum amisisse. Eadem ratione atque similitudine coelum configurationes omnes perpetua successione uicissitudineque commutat.","prev":{"citation":"Opera omnia 1604.10-11","label":"1604.10 to 1604.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1604.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1604.10"},"next":{"citation":"Opera omnia 1605.5-8","label":"1605.5 to 1605.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1605.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1605.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}