{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1605.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1605.5-8","ref":"1605.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1605.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1605.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1605.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":316,"text":"In hoc itaque tum animae, tum coeli nixu, praecipuum notum non est transire, sed semel. quoad fieri possit actu cuncta complecti, ac si pertranseunt quamprimum transacta resumere, actumque cunctorum continuare. Est igitur animae motio uitalis, sentiens, excogitans: sed ita simul, ut affectet omnes uiuendi, sentiendi, cogitandi actus, & formas simul habere, & absolutè omnes animaduertere. Item similiter per totam se conuiuere simul undique sua mutuò omnia persentires simul quoque cognoscere, ut ubique totius sit uita, sensus, conscientia sui, non extra se intra procedens. Similis huic sit motio coeli. Finge spatium quoddam aequale coelo, in quo rotetur, siue spatium, hoc sit aliud praeter coelum, siue potius id ipsa sit coeli natura. idque spatium sicut & coelum in centum deinde portiones, à circumferentia scilicet ad medium productas in longum. lineis undique designatas, ab amplo uidelicet, in angustum paulatim ordine desinentes. Hoc ataque tanquam fundamentum naturámue suam coelum se toto, totum appetit possidere, se toto inquam, id est, cunctis undique partibus suis unamquamque partem eius attingere. Nequit autem contingere simul, id enim spatij protensio prohibet: properat itaque celeriter succedendo per omnes sui partes, mox partes eius attingere singulas, ut totum ubique toto naturali spario, imò tota sui natura pariter perfruatur. Atque hoc est, quasi communis & mutua ubique conspiratio uitae, & quasi quaedam intimi sensus cognitionisque communio. Iam uero & ita uidetur animam, quae per hoc ipsum spacium tota est simul ubisque pro uiribus imitari, dum ipsum quoque quam celerrime u bíque fit, totum totamque ubique sic assequitur animam, motu scilicet quodam anima quae mouetur, mouetur inquam anima non solum formali intimoque, sicut dixi motu: sed quodammodo etiam motione locali. quatenus ipsa non residet in angusto, sed per totum undique spatium se diffundit. Non enim posset corpus, & extensum, & mobile aliter uita formare, quàm sui quadam diffusione motuque. Est enim uita corporis, & motio quaedam, nam & corpus solidum uiuit eatenus. quatenus per ipsum spiritus se diffundit & agit: & spiritus ipse uiuit. quatenus per ipsum similiter anima se propagat.","prev":{"citation":"Opera omnia 1605.1-4","label":"1605.1 to 1605.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1605.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1605.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1605.9-11","label":"1605.9 to 1605.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1605.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1605.9"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}