{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1607.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1607.1-4","ref":"1607.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1607.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1607.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1607.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":297,"text":"Quod autem apud nos est, siue corpus, siue uita propria corporis, pars quaedam est mundani corporis mundanaeque uitae: ideoque plurimum tractum sequitur uniuersi. In tertia quaestione tractatur, mundi corpus idcirco perpetuo peruagari. ut pro uiribus ubique sit totum, sicut ubique tota simul est anima, & ubique similiter anima perfruatur. Hinc conclusiones quaedam in medium adducuntur: Prima eiusmodi: Quum potestas animae scilicet uitalis in centro mundi uelut in animalis corde maximè uigeat, atque inde per totum undique se diffundat, merito corpus hoc mundanum uitae cupidum circa medium sese uersat, ad idem uidelicet ab anima ductum. Sic enim ad quaslibet lineas à circunferentia deductas, ad centrum sese totum conferens, per easdem centrum undique uidetur attingere. Neque uerò iniuria à centro fit tum molis extensio, tum propaga tio uitae. Hoc enim est necessariò primùm, quoniam indiuiduum est ac prorsus immobile. Vnum quodque uerò prius in se hoc ipsum quod est cogitatur esse, quàm extendatur, atque quod est in di uiduum, atque stabile diuidua omnia mobiliaque praecedit. Secunda conclusio: sicut in corpore mundi medium est, & à quo caetera pendent, sic in anima medium est intellectualis ipsa substantia: à qua tum reliqua uirtus omnis, tum uita secunda procedit. Atque sicut in anima quod reliquum est, circa praecipuum eius, uelut medium torqueretur, sic tota machina circa centrum. Vbi notabis ipsam coeli substantiam non minus, imò magis in centro, ac penes ipsum, quàm in circumferentia esse ponendam. Conclusio tertia: Sicut corpus circa animam, sic anima uoluitur circa Deum: uol uitur inquam tum perpetuo quodam naturalique instinctu, quamuis nobis occulto, tum meditatio nis studio & amore, tum uerò & si non assiduè quaelibet anima permanet penes Deum, quaelibet tamen certo circuitu, quandoque redit ad Deum. Item si qua non possit unico, uel intuitu contue ri, uel actu tangere Deum, saltem intuitu actuque multiplici uicissim se uersat in Deum.","prev":{"citation":"Opera omnia 1606","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1606","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1606"},"next":{"citation":"Opera omnia 1607.5-9","label":"1607.5 to 1607.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1607.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1607.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}