{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1607.10-11","citation":"Ficino, Opera omnia 1607.10-11","ref":"1607.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1607.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1607.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1607.10.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":151,"text":"Quoniam quae quasi seiunctae propriam substantiam uitamque possident, motum quoque proprium habeant. Moueri quidem stellae globum ad animae motum: ita ut quemadmodum anima circuit circa Deum, sic & globus circa suam animam reuoluatur. Vbi dicit animam Dei fruentem gaudio protinus exultare, significat globum ibi coelestem, non tàm animae cupiditate, quàm gaucio uolui, sicut & animi nostri gaudio spiritus dilatantur, membraque gestiunt. Quod autem dicit circuitum sibi fieri non consilio, sed necessitate naturae, intellige tum ipsum bonum necessario quodam tractu rapere animas intuentes: quoniam ipsum bonum, quod omne bonum est, in quo omnis uolendi ratio continetur nolle non possit: tum quoniam animae id intuentes, non consultent. Deinde utrum eligant nec ne, & utrum sic corpus aliterue moueant, sed primo subitoque instinctu appetant, gaudeantque, & moueantur, & moueant? praesertim quoniam in qualibet mente idem est esse naturale suum atque intelligere, idem fermè intelligere, quod & uelle. Similiter in uegetali natura, quae ibi mentem sequitur, idem est uiuere, uiuificare, mouere.","prev":{"citation":"Opera omnia 1607.5-9","label":"1607.5 to 1607.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1607.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1607.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1608","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1608","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1608"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}