{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1609.1-5","citation":"Ficino, Opera omnia 1609.1-5","ref":"1609.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1609.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1609.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1609.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":306,"text":"IN LIBRVM ENNEADIS SECVNDAE COMMENT. III. SVMMA LIBRI. Species & singula in speciebus generari praecipuè à uirtutibus seminalibus in speciebus & singulis: coelestia uerò materiam aliter, aliterume disponere. Orphyrius in uita Plotini scribit: eum cùm diligentem operam Astrologiae dedisset, deprehendisse Astrologorum iudicijs non esse credendum: eaque tum sermone, tum literis saepe confutauisse. Quod qui dem in libris de Fato, atque in libris de Prouidentia fecit. Sed in hoc denique libro, Vtru stellae aliquid agant, diligentius effecisse uidetur. In quo sanè Plotini consilium est, in primis asserere, quaecunque natura gignuntur, atque mouentur, praecipuè fieri atque duci, tum à seminarijs rationibus uniuersae naturae, tum à rationibus plurimum seminibusque proprijs, uniuersae naturae minimè dissonantibus: ideoque disputat, neque stel larum influxus naturasque duntaxat, tanquam nimis uniuersales, neque praesentes coelestium inter se habitudines, uelut mobilißimas, rursusque communes singula haec propriè facere, sed interdum fortè significare, & id quidem ita, ut ex indi cijs ualde communibus atque confusis coniectura sit fallax, & iudicium contingat incertum. Oportet profectò tum communia distingui per propria, tum mobilia regi ducique per firma, aut saltem per firmiora quaedam, ne paßim res casu contingant. Fatetur autem per quotidianum concursum coelestium inferiorumque causarum, res dum sunt qualitate mutari non specie, similiter quoque per artem atque usum. Rarum uerò nostrarum causas partim in superiora, partim in ea, quae circa nos sunt, partim in consilium & usum occasionemque refert. Existimat praeterea, sicut corpus ab aninta regitur, sic animam ab intellectu regi, posseque hanc intelligentiae munere à communibus fati fortunaeque impulsibus liberari Natura Planetarum non est malefica, neque mutabilis mutatione loci,, neque ex eorum radijs & motibus naturalia praecipuè generantur, sed ex proprijs undique naturis & communi natura. Cap. N primo igitur capite narrat, quemadmodum Astrologi, non omnes inquam, sed multi putant à uiribus moribusque stellarum, & significari, & fieri singula, tum ad externa, tum ad corpus, tum ad animum actionesque animi pertinentia, siue bona honestaque sint, siue mala rursus & turpia.","prev":{"citation":"Opera omnia 1608.7","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1608.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1608.7"},"next":{"citation":"Opera omnia 1609.6-9","label":"1609.6 to 1609.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1609.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1609.6"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}