{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 161.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 161.1-4","ref":"161.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/161.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/161.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/161.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":330,"text":"Emergite obsecro mortalium animae nunc immersae corporibus, naturam uestram supra corporis fines statim reperietis; Corpus siquidem longum est, latum, atque profundum. Quoniam uerò nullum corpus est infinitum, ideoque finem habet profunditatis, finitur in superficiem non profundam. Habetis iam superficiem longam quidem & latam, sicut corpus, sed profunditate carentem, atque ex una hac parte surgentem ad incorporea. Superficie quoque latitudo finita, ad longam lineam terminatur, neque profundum, neque latam. Habetis lineam duabus parti bus ad spiritum accedentem. Sed haec ipsa lineae longitudo quia finita est, ad punctum ducitur, non profunditate solùm & latitudine priuatum, sed etiam longitudine. Habetis punctum tribus partibus ad naturam uergens incorporalem. Sed hoc quoniam lineae terminus est, ideò certum habet situm in corpore, neque implet totum, neque uiuificat. Separate, si placet ipsum à linea. Potest autem cogitatione saltem à linea separari, quod est lineae terminus, & prius in seipso est quodam modo, quàm terminet lineam. Quòd autem prius est, licet ab eo quod est posterius separare. Habetis punctum quodammodo, id est, cogitatione solutum à linea, quartò iam gradu discedens à corpore. In hac ipsa solutione assequitur, ut omnes partes corporis aequè respiciat. Fundatur per omnes, & moueat, hic irrationalis anima sedem habet. Et quoniam rationalis cogitatio non fallitur ascendendo, ideò sicut inuenit punctum à corpore cogitatione liberum, sic reuera inue niet punctum, id est, indiuiduum aliquid re ipsa solutum à corpore, quod non modò im pleat corpus & moueat, sed ipsum libere moueatur, & tollatur ad supera, quod iam uni tatis nomine appellatur: hic anima uiget rationalis quinto gradu à mole corporis aliena. Si tantò quid impurius est, quantò eget, patiturque magis, corpus impurius est, quàm superficies. Pluribus enim ad hoc ut sit, dimensionibus eget, atque ex partibus diuiditur pluribus. Superficies simili ratione cedit lineae, linea puncto, punctum denique unitati, quae neque dimensionibus indiget, neque situ. Si horum perfectissima substantialis unitas est, & quia perfectissima. ideò potentissima, & uerissima, atque haec sunt aliquid existuntque, quis negauerit uerè existere unitatem? Ergo quid prohibet animam esse aliquid, & id quidem uirtute magnum, licet non sit magnum aliquid quantitate?","prev":{"citation":"Opera omnia 159.5-8","label":"159.5 to 159.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/159.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/159.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 161.5-8","label":"161.5 to 161.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/161.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/161.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}