{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 161.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 161.5-8","ref":"161.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/161.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/161.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/161.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":302,"text":"Agite, igneam formam quae in corpore uestro tricubito tricubita est, colligite totam in cordis centrum. Hinc tantum uirtute crescat, quantum creuerit unione, non aliter ac Solis radij in concaui aeneique speculi collecti centro, qui usque adeò roborantur, ut inde resilientes durissima quaeque accedant subitò atque consumant. Subtrahite portiunculam illam cordis, qua forma ignis illa deprimitur, restet forma indiuidua, agilis, calens, lucens & aliter quàm prius, & mirabilius. Quia indiuidua agilisque est secundum se totam, corpus totum ęque collustret. Quia feruet incredibiliter, uitalis sit atque uiuifica. Quia mirificè fulget, sentiat. Intelligat iniuper, si reflectitur in seipsam, sursumque attollitur. Hactenus per ea, quae tan guntur, pedetentim progredientes inuenistis animam, quando à solido corpore ad quiddiam quasi punctum omnino liberum processistis. Rursus per ea quę cernuntur oculis, animam perscrutemini. Cur (quaeso) diffiditis esse spiritale aliquid in natura, cum ipsis etiam oculis spiritum quodammodo uideatis? Scitis lumen id Solis oculo manifestum ideò corpus non esse, quia momento se fundit in omnia, infusum non frangit corpora, nec inficitur. Ecce uidetis spiritum. Quid negatis? An forsitan illum negabitis esse quem non cernitis? Si ita est, sphaeras aëris ignisque & coeli, aqua & terra praestantiores, quia non uideantur, nihil esse dicetis. Itaque pars maxima & praestantissima mundi, quia non sit uisibilis, nihil erit. Sed redeamus adlumen. Ita lumen esse negabitis in sphaera ignis, quoniam oculis non perspicitur. Sed & ipse Solis fulgor etiam si non uideretur, existeret, quandoquidem existit nunc, & non uidetur à noctuis, atque ipsius splendor aliquis mixtus uaporibus potius, quàm ipse uidetur à nobis, sed ipsum esse alicubi ex hoc eius splendore conijcimus. Sic etiam inesse lumen coelestibus animis spiritale, ex ipso syderum lumine, quod illius imago est, coniectamur. An nescitis lucis actum nihil esse aliud quàm lucere, ac tantò clarius rutilare, quantò longius à crassis corporibus separatur? Secernite ipsam ab omni materia, mirabilius rutilabit, & uiuet quidem tunc maximè, si quando uictura sit.","prev":{"citation":"Opera omnia 161.1-4","label":"161.1 to 161.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/161.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/161.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 162","label":"THEOLOGIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/162","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/162"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}