{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1611","citation":"Ficino, Opera omnia 1611","ref":"1611","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1611","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1611","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1611.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":375,"text":"Quamobrem Plotinus ait: singulorum coelestium de fluxum eundem esse scilicet, & qua ratione corpora sunt esse ubique corporeum, & qua ignea calore fouentem, quamuis aliae praeterea stellae cum calore adducant humorem, aliae raritatem, aliae aliquam densitatem, aliae celeritatem, aliae firmitatem, caeteraque similiter. Hinc ergo & communi conditione stellae omnes quodammodo calefaciunt, & ratione propria, quae humefacit, & quae rarefas cit, humefacit semper, uel rarefacit, quamuis quicquid inde, uel communi, uel propria fit ratione, magis, minusue alibi fiat & alibi: Non alia igitur inde uarietas prouenit, quàm in quibusdam materię qualitatibus accidentibusque duntaxat & gradibus accidentium. Varietas autem figurarum specia liumque formarum atque uirtutum, non erit praecipuè ex naturali intentione coelestium, sed quantum ad illa pertinet casu cotinget, aut saltem dabitur aliunde. Quod enim artificiosa fit ratione, solum ab arte fit & ratione uiuere, praesertim si uiuat, & ipsum, neque uerò concedemus Astrologis si quidicant: stellarum quidem fixarum corpora speciales rerum tradere differentias, planetarum uero quotidianas constitutiones afferre differentias singulares, etiamsi animam coelestia nullam habes ant. Stellarum námque fixarum corpora largiri quidem possunt, aliàs passim corporum qualitates, sic uniformes, quemadmodum & ipsa sunt uniformia. Figuras uerò proprias speciebus ordinemque ad finem ita demum tribuere possunt, si animam habeant atque mentem. praesertim quia in multis herbarum lapillorumque speciebus, praeciosorum uires quaedam singulares insunt, quibus mirabiliter agant in spiritum, perque spiritum dotes quoque animo miras uideantur afferre. Tan tum uerò muneris nequeunt corpora haec, à corporibus duntaxat coelestibus, sed ab eorum animas accepisse. Iam uerò ipsa stellarum corpora multò minus eas nobis differentias inferre possunt, quae ad artes, & fortunas, & necessarios pertinent. Sicut enim nulla tui corporis natura sit, sic & coelestis corporis nulla natura, ut Theologus sis potius quàm Orator, & cerro tempore Praetor inscius desi gneris, & patrem talem habeas aut fratrem, sed horum causas alibi prorsus inuestigare compellimur. Denique stellae omnes, & rebus infimis longè segregatae sunt, & inter se ualde diuerse, & quicquid inde hucusque diffunditur, accidens esse uidetur. Quoniam uerò ad generandam apud nos substantiam, substantiali opus est causa, & ad perfectè generandam causa proxima, & ad uiuam omnino uiuente. Item ad concilianda in unum, agentia inter se diuersa duce communi nimirum existimamus uitam unam ubique regnare, praecipuè facientem omnia, atque ad id coelestibus & terrenis instrumentis utentem Planctae non mutant naturam loco, neque mali fiunt. Item confutantur, quae Astrologi dicunt de angulis, domicilijs, proprietatibus Planetarum. Item tractatur quomodo significatio fiat, iudiciumque fallatur.","prev":{"citation":"Opera omnia 1610.9-10","label":"1610.9 to 1610.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1610.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1610.9"},"next":{"citation":"Opera omnia 1611-2","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1611-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1611-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}