{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1612.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1612.1-4","ref":"1612.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1612.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1612.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1612.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":341,"text":"Mitto nunc alia, sed quòd Saturnum quidem in duodecima, Martem uerò in sexta constituunt, sibimet repugnare uidentur. Si enim eos inter se oppositos faciunt, quorum oppositionem solent acriter detestari. Adde quod in sextam domum, qua morbi significantur, tum oppositione Saturni, rum praesentia Martis infestant, ut morbi omnes sint incurabiles. Omnino uero cum à fortissimo ad debilissimum absque medio transire ratio non permittat, nemo dicere audeat, planetam si in angulo sit fortissimus, mox fore post angulum debilissimum. Praeterea cum sidus quò diutius agit in nos, eo & absolutius agat. Signum uerò quod duodecimum nominant diutiorem super nos moram, quam ascendens angularis particula traxerit, fateri cogentur magis in nos agere, quàm ascendens, scilicet angularis, quod tamen fateri non solent. Rursus cum planetam, uel signum in medio coelo Ptolemaeus dicere so leat potentissimum, quónam pacto Zaelis illud uerum erit, scilicet ascendens esse fortissimum: quod procul distat à medio? Quinimò duodecima coeli plaga simul atque undecima, quae inter ascendens mediumque coelum mediae sunt, uidebuntur fortè potentiores, quo propinquiores sunt medio, si modo medium sit fortissimum. Praeterea cum lumina dicant in duodecima & octaua terrae simul, & aquae uaporibus obfuscari, & idcirco debilitari, ita enim octaua fermè est Occidenti, sicut duode cima Orienti propinqua. Dicere etiam compelluntur multo magis in angulis Orientis & Occidentis obtenebrari magisque terrenis passim obstaculis impediri. Sed neque unquam assignare rationem po terunt cur angulum quemlibet plurimi faciant, qui & fugacissimi sunt, & uix ad nos pertinere uidentur, caeterae uerò partes ad nos diutius attinent. Triginta enim gradus quaelibet occupat. Quid uerdiquod cum angulos admirentur, planetas interim quos putant esse beneficos, alibi quam in angulis gaudere confirmant? Solem in nona. Lunam in tertia: louem in decima: In quinta denique Venerem. Nonam uocant, quae coeli medium ad nos super terram propè praecedit aliquantum uersus occasum? Vndecimam, quae medium mox sequitur uersus ortum: Tertiam, quae coeli medium ad nos sub terram ad ortum propè praecedit. Quintam, quae medium è uestigio sequitur, & occasui propinquior est quam medium. Nonam quidem magnae religionis aedem. Tertiam uerò minoris appellant. & deum atque deam: neque tamen sunt angulares: Vndecimam spei & amicitiae fundamentum: Quintam gaudij sedem atque filiorum.","prev":{"citation":"Opera omnia 1611-2","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1611-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1611-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1612.5-8","label":"1612.5 to 1612.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1612.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1612.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}