{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1613.1-5","citation":"Ficino, Opera omnia 1613.1-5","ref":"1613.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1613.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1613.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1613.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":310,"text":"Idem obseruare debet in mundo diuinaturus ex mundo: quem in iudicando cautum esse debere Aristoteles in libro de Somno, & uigilia his admonet uer bis: Saepe sunt in corporibus signa etiam coelitus uelut imbrium & uentorum, neque tamen euenit significatus euentus, cum motus hocalius uehementior accidit. Quamobrem diuinationem eiusmodi Origenes atque Porphyrius hominibus abstulerunt, concessere daemonibus, quibus pateat coelestis liber ille legendus. Non daemonibus inquam aequè omnibus: nam Porphyrius in libro de Oraculis postquam probauit, quaecunque dij oraculis fatalia nunciant, stellarum obseruatione praedicere, subiungit deos quoque saepe mentiri, atque exquisitam futurorum cognitionem non hominibus solum, sed multis etiam deorum esse prorsus incertam: & quibus deorum innotescere potest, non qualibet hora ad plenum esse perfectam. Sic itaque daemones, quantum spectat ad praesens, disponere libet. Aetherei daemones aërem colentes sublimiorem, coelestia magis quàm terrena contemplantur ostenta: aquei uerò daemones aërem, scilicet infimum habitantes, ex nostris magis quàm ex coelestibus rerum argumenta uenantur: Medij denique commodius utrobique signa conspiciunt: ideo uaticinio apud nos sunt admodum aptiores. Ab his utique Origenes ait homines nonnun quam accepisse praesagia: ueruntamen siue ab his acceperint, siue obseruatione didicerint, confusa prospicere, & caligine quadam hallucinari. Multis de causis iudicium de futuris est difficillimum. Vòd autem nec homo, nec daemon sola inspectione coelestium, minutissima quaeque apud nos perspicere ualeat, hunc in modum argumentamur: Sicut quaelibet natura coelestis terSrena, qualibet natura communior est: ita quilibet coeli motus terreno quolibet est motu communior. Non possunt igitur è coelo ad terram ad minutissimum quodque reddi singula singulis, neque igitur possunt hic minima, quaeque perspicuè inde discerni. Semper enim coelestis motio, quasi communior, ad plures hic est motiones indifferens, ut nisi praeter coelum insuper haec nostra conspexeris, perpendere nequeas qua potissimum conditione haec coelestis motio capiatur, & utram potius in partem definiatur. Suspice si placet in tua Genesi coeli figuram, definitas quasdam & numero paucas in ea notas inspicias, quibus communes quosdam, & paucos in te notare inde queas effectus.","prev":{"citation":"Opera omnia 1612.9-2-10","label":"1612.9 to 1612.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1612.9-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1612.9-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1613.6-9","label":"1613.6 to 1613.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1613.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1613.6"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}