{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1615.1-2-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1615.1-2-4","ref":"1615.1-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1615.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1615.1-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1615.1-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":343,"text":"Nam tercentum & sexaginta gradus sunt in zodiaco, qui in partes quinque diuisi, figuram conficient quinque angulos possidentem: eodemque modo angulus aspiciet angulum, quo in trigono aspectu fit atque tetragono, igitur pentago nus ibi potest aspectus considerari. Rursus ex gradibus zodiaci cunctis fieri figura potest octo angulorum, aut nouem, aut decem:atque ita erit illic aspectus octauus, & nonus, & decimus. Quamobrem aspectus quinque solos afferre, fingentis est potius, quàm uerè dinumerantis. Continuus profectò est orbis ipse zodiaci, ubique stellae, & signa inuicem signis inserta: ut non solum per signa duodecim, quasi sint inter se secreta facere possimus aspectus, sed per gradus ubique zodiaci. Proinde si uerè loquimur non dicimus sidus hoc illud aspicere, uel Planeta Planetam, ob aliam rationem, nisi quia hoc radios iacit in illud. Quaelibet autem stella radios iacit in quamlibet, quaelibet igitur ubicunque sit quamlibet intuetur. Atque ex huiusmodi radiorum intuitu attingit magis, aspicitque proximam, quàm remotam: quod quidem in candelis patet accensis. Nemo itaque dicat signum hoc non aspici proximum: sed spacio certo remotum, & stellam non proximam aspicit, sed remotam. Haec enim opinio, imo hic error inde contingit, quod coelestia quidam metiuntur, imò mentiuntur ex nostris. Solet enim homo in chorea propinquum sibi ad latus hominem difficilius intueri, quàm separatum: quoniam caput non undique habet oculos, quibus aequa facilitate conspiciat undique. At in coelesti facie quęcunque sunt, sunt oculi, & oculus quilibet totus est oculus, totus undique uisus. Aiunt aspectum quidem sextilem esse mediocris amoris, trinum uerò perfecti, aspectum rursus quadratum odij mediocris, oppositum uerò summi, coniunctionem cum bonis bonam, malam uerò cum malis. Atqui cau sam ob quam aspectus alius ab aspectu in bono differat aut malo, solum ex figura uel numero assis gnare non possunt. Bonum enim malumue non ad quantitatem pertinet, sed qualitatem. Praeterea non ad figuram, uel numerum actio pertinet aut passio, sed ad formas & qualitates. Has uerò figurae quaedam uel numeri, uel consequuntur, uel comitantur. Neque rursus licet dicere, Arietem esse qualitate quadam Cancro contrarium, ideoque quadratum ex hoc & illo contuitum Planetarum esse contrarium & hostilem. Nulla enim sunt in coelo contraria, ubi non pugna, non transgressio, non interitus.","prev":{"citation":"Opera omnia 1614","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1614","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1614"},"next":{"citation":"Opera omnia 1615.5-2-7","label":"1615.5 to 1615.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1615.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1615.5-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}