{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1616-2","citation":"Ficino, Opera omnia 1616-2","ref":"1616-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1616-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1616-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1616-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":405,"text":"Cap. V. Errata Astrologorum de Saturno, & Marte, & Luna. VN capite libri quinto errores Astrologorum prosequitur latius, & insequitur. Saturnum tradunt, quia sit frigidus. obesse naturae, ideoque separant ab ascendentetut aiunt)uitae principio. Atque ut inde maximè separent, stultè nimium in duodecima collocant. Quae quidem sedes, etsi quodam illorum computandi more uideturà prima omnium remotissima, reuera tamen est proxima. Est enim Orienti continua sursum, quodue ascendit sidus mox properat in duodecimam: itaque Saturnum in septima tanquam omnium distantissima probabilius collocassent. Sed ne id quidem uolunt, ne nascentibus opponatur: sed in utroque sibimer repugnare uidentur: nam Saturno & ascendens alia ratione solent accommodare, & primi conceptus exordium. Praeterea dicunt Saturnum Martemque tum coniunctos, tum oppositos inter se nobis obesse. Rectius fortè dixissent, ita maximè Saturni frigiditatem calore Martis, huiusque feruorem illius frigore temperari. Adiungunt Saturnum quidem si die nascentibus sit super terram, aut prope Orientem, diurno calore temperatum, tunc propitium nobis euadere. Atque etiam si sicascendat: praecipuè in Aquario non obesse naturae. Martem uerò tanquam igneum esse in nocte ponendum, siue sub terras, ne calore Solis ferueat uehementius, atqui in hoc similiter ut saepe, delirant. Cum enim umbra terrae, unde nox peruenit uix ad Lunam usque perueniat, omnia omnium supra Lunam stellarum lumina continuè se nullo interueniente contingunt: similiterque semper in die sunt, nunquam uerò sub nocte. Maximè uero omnium ab umbra & frigidi tate, quae duo terrae propria sunt, Saturnus separatus existit: ut nihil absurdius uideatur, quàm hunc obscurum frigidumque uocare. Praeterea concursum Lunae cum Saturno, uel Marte uituperare solent. Quanquam si, uel plena lumine Saturnum subeat, uel uacua Martem, damnare non audent. Nam si plena coëat cum Satutno, tum hanc illum suo fouere lumine, tum illum non frigefacere plenam. Contrà uerò si plena Marti se subdat, aduri inde simul atque comburere: Si uacua, temperari uicissim atque temperare. Hic quoque ut alibi audentius errant. Primò quidem, neque se coelestia tanquam concordia semper, comburunt unquam, ut frigefaciunt: deinde si id forsitan concedatur, contra foret agendum Luna enim cum semicirculo ad nos spectante plena est, interim est altero uacua atque uicissim, ideo ut incommodum illud deuitaretur, subijcere hanc potius Saturno debebant. Quando nobis est uacua, tunc enim offert illi se plenam, Marti uerò quando nobis est plena, nam tunc ostendit illi se uacuam Inter haec expedit, admonere multas in codice Graeco clausulas uidere transpositas uerbaque saepius permutata: haec equidem diligenter pro uiribus emendaui, uatis (ut ita dixerim) potius quàm interpretis officio fretus. Quae igitur mox in textu sequuntur, sensum duplicem admittere possunt.","prev":{"citation":"Opera omnia 1616","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1616","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1616"},"next":{"citation":"Opera omnia 1617","label":"Cap. V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1617","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1617"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}