{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1617.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1617.5-8","ref":"1617.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1617.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1617.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1617.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":310,"text":"Siccitas autem atque frigus rebus nostris hinc certè non inde contingit, siccitas quidem ob ipsam loci huius angustiam, densamque naturam, asperam, resistentem, percutientem, formationi, motuique ineptam: frigus autem ob distantiam, tum per naturam à toto coelo, tum per situm à stellis quam maximam. Quantum igitur ad frigus pertinet, Auerroem ualde probamus dicentem: coelestia nulla frigus inferunt, sed calorem omnia: quae uerò dicuntur afferre frigus, ea sunt quae calefaciunt minus. Haec ille in libro de Coelo ex sua Aristorelisque sententia. Abraham Auenazara appellat Saturnum frigidum, qui calorem affert nostro remissiorem. Coelum itaque totum est calor lucidus, humens, id est, uita quaedam efficax cum fauore amplificabilis, agilis atque formabilis. Formabilis inquam facile per humorem, translucidum ab archetypotrursus per calorem lucidum inferiora facilè formans. Sed alicubi est in coelo plus caloris aliquantulum, quàm humoris: alicubi uerò uicissim, alicubi portio est aequalis utrinque luminisque similiter. Atque horum trium diuersa inter se proportione, sunt ibi diuersa, quemadmodum hic ex uaria caloris humorisque mixtione passim sub coeli radijs uaria coalescunt: siccitate interim atque frigore magis minusue forsan impediente, uel etiam adiuuante nonnihil. Meminisse uerò oportet calorem humoremque coelestem esse à nostris genere longè diuersum, multò etiam magis, quàm uel calor naturalis in uiuo ab ardore fornacis, uel ab hac ipsa flamma ipse Solis tepor in amplo. Ex quo tamen in concauum quandoque coacta in materia dura, in materiam siccam flamma prorsus accenditur. Denique humor est in coelestibus non distillans, calor quoque non edax. Humor ab humore aërio saltem tantum differens, quantum aërius humor ab aqueo. Temerè igitur in coelo fingitur frigus & siccum. siue dura soliditas. Quippe cum dum à terra sursum ascenditur, siccitas fugiatur, & frigus omnisque duritia: ac perueniatur mox in humorem & lenitatem, simulque in auspicium blandi caloris ex lumine. Frigidum igitur atque siccum simul & durum ex naturali & extrema ad coelum distantia prouenit, & interea quae media sunt ad coeli similitudinem humida sunt atque translucida, facileque mobilia.","prev":{"citation":"Opera omnia 1617.1-4","label":"1617.1 to 1617.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1617.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1617.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1617.9","label":"Cap. VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1617.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1617.9"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}