{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1624.8-9","citation":"Ficino, Opera omnia 1624.8-9","ref":"1624.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1624.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1624.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1624.8.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":182,"text":"Scire namque expedit non solum quota hora, sed etiam quotis minutis horae minu torumque minutis ex utero sit puer effusus. In Piscibus uerò atque Ariete propter obliquam horum ascensionem. hora enim & tertia horae parte ascendere penè uidentur, minimam temporis partem magnam mutationem afferre non dubitant, ut uel uigesima horae unius pars gradum ascendentis immutet. Quoniam igitur asserunt tempus, uel exiguum quod cadit inter natiuitatem, uel geminorum, uel duorum quorumlibet hominum, ex diuersis quidem parentibus, sed eadem penè temporis parte nascentium, diuersitatem afferre, quae inter illos effectu deprehenditur: Ideo sic eos Augustinus interrogat: Aut illud exiguum interuallum exiguam inter illos discrepantiam affert, aut magnam. Si exiguam, dixerint, obijcemus Iacob & Esau geminos sine interuallo temporis editos in magnis fuisse dissimiles. Si magnam, cum illae minutiae nullo possint instrumento deprehendi, scilicet secunda, tertia, quarta, certè iudicare non possunt. Magnam uerò afferre, in meis necessarijs sum expertus: Natae sunt in familia nostra geminae sine interuallo sorores: alteram post hebdomadas septem proprius interemit morbus: alteram post septem menses nutrix inscia suffocauit. Nati sunt & gemini similiter: alterum intra paucos dies ignis occidit, alterum aqua post annos quatuordecim suffocauit.","prev":{"citation":"Opera omnia 1624.5-7","label":"1624.5 to 1624.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1624.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1624.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1625.1-3","label":"1625.1 to 1625.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1625.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1625.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}