{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1625.1-3","citation":"Ficino, Opera omnia 1625.1-3","ref":"1625.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1625.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1625.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1625.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":307,"text":"Nati sunt & in uicinia mea sine intermissione gemini qui adulti iam sunt, & corpori bus, ingenijs, casibus diuersissimi. Mitto quàm diuersa sit sors brutorum, unà nascentium plurimo. rum, praesertim ubi simul fouentur in ouis. Profectò si tam paruum atque rapidum est momentum tem poris, in quo nascens homo, accipit fatum, ut in eodem illo puncto sub eodem penitus circulo, coeli plures simul uix ad eandem competentiam nasci queant: ac si idcirco gemini quoque non eadem uitę sorte sunt, quoniam non eodem momento sunt orti, respondeant quaeso, ut cum Phauorino interro gem: cursum illum temporis transuolantis qui uix cogitatione animi comprehendi potest, quo nam pacto deprehendant, cum in tam praecipiti coeli uertigine minima quaeque momenta, ingentes dicant mutationes afferre. Iam uerò maior mora est natiuitatis in uno, quam inter geminos mox sibi succedentes in partu. Si igitur in ictu quodam oculi coelestis constitutio permutatur & farum, necesse iam erit, ut totidem fara dicant, quot sunt & nascentia membra Hic quoque per opportunè quaeritur, utrum fati series explicetur, quo primum momento incipit egredi puer ex aluo? an potius quo iam medius exit?an fortè cum totus? nam & in hoc inter se dissentiunt. Verùm altius ab exordio foetus repetenda res esse uidetur. Et si nonnulli ipsam tunc coeli figuram inuenturos se profitentur, atque id quidem ex figura natiuiratis, tamen cum hanc incertam habeant, nimirum & illam multò magis incertam. Sed condonemus eis, ut hanc com pertam habeant, quibus tandem regulis ex hac illam aucupari poterunt? Dicent fortè nonnulli, gradum Lunae in natiuitate ascendentis gradum in conceptu fuisse, ac uicissim gradum ascendentis in ortu gradum extitisse Lunae, cum foetus conciperetur in utero, sed neque hoc compertum firmiter esse potest, imò uerò arbitrarium est omnino. Iam uero & alij aliunde quaerunt, atque ut refert lamblichus, alij quinque ad id legibus uti solent, alij paucioribus, alij uerò pluribus. Porphyrius autem id Astronomis etiam concedentibus ait, esse prorsus incertum.","prev":{"citation":"Opera omnia 1624.8-9","label":"1624.8 to 1624.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1624.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1624.8"},"next":{"citation":"Opera omnia 1625.4-7","label":"1625.4 to 1625.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1625.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1625.4"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}