{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1626.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1626.1-4","ref":"1626.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1626.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1626.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1626.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":315,"text":"Qualis autem futura sit huius conditio, qui ex aluo iam prodijt, si modo iudicatur ex constitutione coelesti qua prodijt, non tanquam ex causa, sed uelunt ex signo perpenditur. probabile.n.esse dicent, praecedentem coeli prosperitatem, ad consequentem coeli perduxisse prosperitatem. Sed memento, sortem omnino perpendi non posse, tum quia ignorantur tempora, tum quia ignorantur, & causę quot qualesue sint, tum quia nescitur quid potissimum ex omnium concursu confletur. Concursu inquam, tum praesentium inter se, tum consequentium cum praecedentibus causarum. Aliud. n. stellarum agmen fuit, quo primum tempore conciperetur homo, aliud postea cum infunderetur anima, aliud cum ederetur in lu cem. Quòd si alius atque alius stellarum situs & ductus differentes promittit fortunas, quis nam sortem in iudicando ex his potissimum eliget? Quis nam in quauis temperatione coeli perspiciet, quantum bo ni, uel mali hinc aut inde ex diuersorum comparatione afferatur, auferatur, augeatur, minuatur? Quid denique noui ex omnium mixtione confletur, in qua uim maximam esse non dubitant? Nam & aspectus qui forsan per se dissonare putantur, coniuncti tamen cum consonantibus conceptum conficiunt gra tiorem. Cum uerò ex omnium mixtione dico, non lumina tantum coelestia, sed etiam inferiorum uires materiamque, & locum ad mixturam talem arbitror conferre quamplurimum. Quę quidem omnia cer te complecti, diuinitatis est proprium. Hinc Esaias ait: Dicite mihi uentura, atque ego uos deos dicam. Hinc Plato Deo quidem scientiam tribuit, nobis opinionem. Hinc Ptolemaeus iudicia de futuris inter necessarium & contingens ait. media cadere, neque pro certo aliquid proprieque comperto affirmari debere. Hinc Auicenna in metaphysicis negat, Astrologis esse credendum, quia neque cuncta coelestia teneant, neque naturas inferiorum ad iudicium necessarias, neque nitantur demonstratione, sed experientia quadam, uel uaticinio, probationibusque Oratorijs atque Poëticis. Humanum namque ingenium tum causarum numerus & qualitates latet, tum experientia fallit, tum signa decipiunt. Sanè cum multae sępe ad idem concurrere causę possint, uix decernitur à qua potissimum causa effectus talis, talisue prouenerit. Pręterea experimentum non est simile, nisi in materijs temporibusque omnino similibus.","prev":{"citation":"Opera omnia 1625.8-11","label":"1625.8 to 1625.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1625.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1625.8"},"next":{"citation":"Opera omnia 1626.5-8","label":"1626.5 to 1626.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1626.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1626.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}