{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1627.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1627.1-4","ref":"1627.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1627.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1627.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1627.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":318,"text":"Plotinus ab ipsa uult cunctorum communione naturae, ex qua tum res alia euentum significat alium, tum res altera mutuò significat alteri, similiter in mundo, similiter & in nobis. Profectò si in rebus perfectè mixtis, quod elementum est in quolibet: multò magis in animali, quod ita fermè compositum est ex membris: sicut ex elementis conflatur & mixtum, in quolibet membro sunt cuncta. Composi tum enim quod natura melius est, nimirum est & meliori ratione compactum. Compositum uerò nul lum natura est perfectè connexum, nisi sicut in toto sunt partes, ita uicissim in partibus sit & totum, Non est autem totum in partibus, si per aliquam, uel aliquas duntaxat partes partibus alijs insit: imò si per cunctas omnino partes in parte sit qualibet, id est, si in quauis partes sint omnes. Accedit ad haec, quod in genitali animae facultate, ita simul totus est homo, ut in quolibet membro sit totus. Similiter in uirture seminis formatrice ubicunque membrum aliquod cogitatur, simul & reliqua consequuntur: hactenus nulla est inter membra loci distinctio, sed rationis. Cum igitur animal oculis manifestum sublhac unionis conditione, tum ex anima, tum ex semine pullulet, consequens est unionem quodammodo similem inde suscipiat. Quamobrem etsi alibi caput esse uidetur, alibi rursum manus & pedes, communi tamen participatione quadam forte sunt in omnibus omnia: sic in cerebro aliquid est cordis & iecoris: sic in corde iecoris nonnihil & capitis: sic in iecore fit uicisaim: in uultu, manus & pedes: in manibus forsan & uultus, & pedes: in pedibus forsitam uultusque manusque. In quolibet itaque membro, sicut aliquid naturaliter est aliorum, sic praeter indicia propria, aliorum quoque nonnunquam indicia latent. Tu ergo postquam frontem in primis & oculos praecipuè fueris contemplatus, omnia passim circunspice signa. Quod enim alicubi uel te latet, uel propter impedimen tum minimè prodijt, forsan inuenies alibi. Animal simili ratione mundanum ex anima quondam sua, ex suo semine pullulauit, ea uidelicet ratione, ut in quolibet eius membro sit totum, sic in quali bet sphaera suo quodam pacto sphaerae sunt omnes.","prev":{"citation":"Opera omnia 1626.9","label":"Cap. VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1626.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1626.9"},"next":{"citation":"Opera omnia 1627.5-8","label":"1627.5 to 1627.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1627.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1627.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}