{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1627.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1627.5-8","ref":"1627.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1627.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1627.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1627.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":322,"text":"Stellae in quauis stella sunt cunctae, in animantibus animantes, mixta in mixtis omnia latent: adeò ut facilè tum ex omnibus in omnia fiat influxus, tum fermè in singulis praeter propria signa, indicia quędam ad reliqua lateant. Mitto quòd in Satur no non solum natura quaedam est Mercurij atque Lunae, sed etiam reliquorum. In loue non modo natura Veneris, sed insuper aliorum. In Sole Martis atque cunctorum. Mitto quod similiter in nobis ad caput pulmones referuntur & stomachus, reliquaue deinceps: Ad cor spiritus atque bilis. & reliqua: Ad iecur sanguis & genitalia membra, & caetera consequenter. Collige tandem sicut in corpore nostro partes partibus obsecundant ad officium prorsus, & forsan ad argumentum: ita tota mundum cuius pars est corpus humanum, suis passim indicijs ad nostra conducere. Sicut enim in nobis om nia membra uirtutem unam sequuntur genitalem atque formatricem, quae in ipsis etiam conseruatur: sic omnia corpora unà cum eiusmodi uirtutibus ipsum uniuersi corpus similemque uirtutem eius pa riter comitantur, ut nihil fortasse sit mirum, ex uniuerso signa nobis accommodata percipi posse. Sed ea quidem ut inde praestantur, communiora uidentur, in nobis autem ad humanam accedunt proprietatem. Inde enim ad omnia quodammodo pertinent, apud nos trahuntur ad hominem. Verùm sicut in coelo designata non semper eueniunt, obstante nonnunquam, uel diuersa causa, uel aduersa materia, ita signa nobis indita fraudantur euentum, causis uidelicet alijs, uel palam, uel clàm repugnantibus impedita. Quamuis enim causae indicationesque in nobis homini magis propriae sint, plerunque tamen incertissimae sunt, tum quia multiplices nimium iam euaserunt ac propria turba & oppositio ne confusae: tum quia nostra materia, non solum quamplurimis est subiecta, sed instabilis & impedi ta saepius atque fallax: tum quoniam nostrorum similitudines imaginationesque reliqua saepe confundunt: tum denique quoniam animae uirtus tam naturalis, quàm acquisita saepe multa permutat. Sed quoniam ad animam per opportunè peruenimus, id est, nostram, notare in uerbis Plotini debemus, non una tantum anima omnia uiuere. Siquidem ait: Si membra nostra uires & actiones singula proprietas habent, cum tamen non tota quaedam sint.","prev":{"citation":"Opera omnia 1627.1-4","label":"1627.1 to 1627.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1627.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1627.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1627.9","label":"Cap. VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1627.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1627.9"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}