{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1628.1-5","citation":"Ficino, Opera omnia 1628.1-5","ref":"1628.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1628.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1628.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1628.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":388,"text":"Quae sint principia rerum, & quomodo anima nostra etiam habeat principij rationem superet fatum, cedat fato, puniatur lege diuina. Item quomodo poßit mirabilia facere, & corpus etiam à fato quodammodo libe Cap. VIII. rare. ERia sunt potissima mundi principia: bonum, & intellectus, & anima. Mundus itaquam sub bono institutus ad bonum, intellectuali animalique ad id prouidentia dicitur. Animae rursus omnes, quae per intelligentiam & rationem tum in seipsis efficiunt orbes, tum animae mundanae orbes & imitantur & assequuntur, ipsae quoque principij rationem habere putantur, praesertim quia uelut collegae ad ipsam dispensationem mundi recipiuntur, quamuis officium ipsum, quod anima mundi reuolutione unica peragit, reliquae rationales animae multis quoad possunt reuolutionibus impleant. Rationalis igitur anima non solum in mundi chorea ducitur, sed & ducit. Exorditur enim opus proprium uelut agens, quando ex seipsa tum ad intelligibile contemplandum, tum ad sensibile gubernandum ritè procedit: Ritè inquam progreditur ad sensibile, quando ad hoc ita se gerit, ut huius gratia intelligibile minimè praetermittat, hoc autem est rectè procedere, sic enim ad finem illum propriè tendit, quorsum prouidentia prorsus intendit: per obliqua uerò praeuaricatur quotiens sensibile bonum intelligibili nimium anteponit. Videtur autem hic Plotinus more Platonis per nomen recti atque obliqui tangere uim rectitudinis in mensuris. Recta quidem columna grandia substinet pondera, non recta uerò frangitur aut cadit. Radij perpendiculo recti dum uiden tur repercuti, non per diuersa labuntur, sed redeunt ad scipsos, & cum ex aëre facili in difficultatem aquae merguntur, non franguntur quidem, sed recta procedunt, neque a tenore detorquentur incepto. Obliqui uerò, & in solidis à se discedunt, ubi reflecti coguntur, & in liquidis descendentes ex aëre, uel è conuerso franguntur. Haec tu singula ad animi rectitudinem, uel obliquitatem ritè ad mo dum transferre potes. Ego iam redeo ad inceptum: Nempe interim prouidentiae diuinae iudicium animam deteriori se conformantem, in deterius iure transformat, ad quem sanè in ordine gradum prouidentia, etsi non primò, tamen consequenter intenderat: ut quisquis ex primò digreditur, in se cundum iure progrediatur. Et anima quae libera quodammodo fuerat hactenus, deinceps quasi serua infelixque sequatur illa, quae ardentius adamauit, quoad ab amoris ardore se soluat. Iudicium uerò diuinum nusquam, uel ab est, uel effugitur unquam. Eiusdem namque praepotentis prouidentiae lege, qua sua cuique naturalibus, ubique rebus accommodantur, animabus quoque consentanea, & sua quibusque redduntur. Huic autem prouidentiae legi ad tria potissimum stellae seruire uidentur. Primò quidem uniuersum hoc ita fermè pulchrum efficiunt, sicut stellis diuina mens idealibus pulchrum prius excogitauit.","prev":{"citation":"Opera omnia 1627","label":"1627","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1627","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1627"},"next":{"citation":"Opera omnia 1628.6-9","label":"1628.6 to 1628.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1628.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1628.6"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}