{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1629.1-2-5","citation":"Ficino, Opera omnia 1629.1-2-5","ref":"1629.1-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1629.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1629.1-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1629.1-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":325,"text":"Cap. IX Vperioribus uerò quibus asseritur stellas non omnia nobis efficere quamuis multa significare possint, obijceret fortè quispiam uerba Platonis in Repu. praesertim atque Timaeo. Ait enim in Rep. Sub fatalib. necessitatis deae filiarumque eius Parcarum reuolutionib. animas in corpora profi cisci. Ait & in Timaeo. Vitam nobis corpoream à stellis infundi: quibus in uerbis uidetur nos coelo subijcere. Respondetur ad prima, animas quondam uitam hanc uiuendique formam elegisse sponte, priusquam in corpus uenirent, sub reuolutione fatali, ideoque pristinam uirtutem suique rectricem auto ritatem non tàm amisisse, quàm ad tempus intermisisse: quam denique cum partim ipsae decrauerint, partim fuerint adiutae diuinitus, partim admonitae legibus recipere possint. Respondetur etiam ad secunda, sicut in Timaeo. Vita nobis corporea datur à stellis, ex qua perturbationibus exoriuntursic ab intellectu diuino intellectualem animum procreari huius uitae rectorem, qui sicut dum nimium uitam hanc amat in hoc mundo, seipsum unà cum hac perdit in fato: Sic eandem amando quam minimè, interim super fatum in aeternitate se recipit Posse uerò animam rationalem fato se mancipare atque uicissim emancipare, docet Zoroastris sententia ita praecipiens: Ne tu augeas fatum. Vbi Plotinus ait: nos, id est, ipsum hominem, esse animum ipsum rationalem, qui naturali iure praesideat animali, subiun xit, cauendum esse, ne fortè nos efficiamur hoc animal. Existimat enim per consummatum imaginationis affectusque consensum, fieri posse uiuens unum ex animo simul & animali: quando uidelicet utrumque ima ginantur idem atque similiter, atque ad idem similiterque afficitur, fermè quemadmodum ex igne ac ligno fit unum communione luminis & ardoris. Subiungit rursus in animali, id est, animato corpore naturam corporis praeualere. Ibi enim corpus est uerum corpus, quia formale quam minimè, & ad summam corporalis formae perductum, uita uerò eius propria, non est anima uera, non uera uita, quia corporea multum, quia fermè ultimum tenet in ordine uitae. Sicut ergo uita haec agit in corpus naturaliter id for mando, uel potius agitur in corpore, dum hoc ea formatur ex alto, sic & corpus quodammodo agit in uitam dum hanc ipsam sibi conformat.","prev":{"citation":"Opera omnia 1629.5-6","label":"1629.5 to 1629.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1629.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1629.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1629.6","label":"Cap. IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1629.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1629.6"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}